Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/372/

523. [De Taravella.]

1059.

In Christi nomine Rodbertus Rotenensis comes, cum dilecta matre nomine Philippia, quamdam æcclesiam quatuor mansorum fundo præditam, que sita est in comitatu Arvernico, invilla quæ nuncupatur Taravella, cum omnibus utilitatibus vel apendiciis suis, sancto Salvatori et beate Fidi gloriose virgini de Conchis damus et concedimus, ubi Odolricus abba præesse videtur, tali videlicet ratione ut, quamdiu in hac carne vixerimus, oratio pro nostra salute ibi agatur, et post obitum nostrum memoria nostri perpetuo habeatur. Pro defensione vero hujus elemosine nostre, consilio egimus ut Geraldus de Rosiaco, qui juxta subditione nostra assistit, per manum abbatis et monachorum sancte Fidis in unaquaque apprehensione unum solummodo denarium habeat, quamdiu in servitio et fidelitate eorum permanserit. Ad hoc autem donum confirmandum conscribi fecimus hanc testificationis cartulam, ut nulla posteritas generationis nostræ aliquam donationem vel hereditatem ulterius in supra dicta villa possideat. Quod si quis, quod absit, hoc infringere et inquietare in futurum temptaverit, omnis catholicus fidelis pro salute animae suae interdicat, ne illud membrum diaboli hoc nefandum scelus perpetrare presumat.

Texta est ergo hæc donationis carta anno Dominice incarnacionis millesimo l viiii in prefata vero æcclesia. — Nil omnino aliud æcclesia G. de Rosiaco retinet nisi babtisterium et sepulturam → Gloss. exceptis de pauperibus et familia monachorum. — Signum: /373/ Rotberti atque Phylipie matris ejus qui istam donationem fieri jusserunt et firmaverunt et testes firmare fecerunt. Signum Stephani episcopi. Signum domni Rotberti abbatis Gase Dei.