Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/381/

539. De Chavannich.

1163-1179.

Ego Galterius Dei gratia Lingonensis episcopus omnibus in posterum. Convenerunt in presentia nostra abbas sancte Fidis Isarnus dictus cum quibusdam fratribus suis et Guido comes Salionis et ejus frater Ebalus super dubitacionem cujusdam controversie quæ inter eos versabatur de potestate ville dicte Chavannich. Cognoverunt itaque in audientia nostra prefati viri Guido et Ebalus quot in villa Chavannich nichil haberent, præter magnam justiciam ↓ nota magnam justiciam et majorem ville et hominem quemdam alium Guidonem dictum et familia ejusdem et mansum unum majoris /382/ ipsius et liberam villæ custodiam; non nisi hec omnia prædicti fratres sancte Fidis dictos viros habere in villa illa cognoverunt, sed tamen mansum majoris dicebant eos ibi habere ut ibidem reciperentur in hospicio et non alibi si forte in villam venirent. Consilium tamen fuit prædictorum fratrum ut ad tempus sustinerent præfatum Ebalum qui rem tenebat quam præscripsimus in villa illa tenere, sub hac condicione quod quandocumque fratres reclamare voluerint idem Ebalus vel qui pro eo rem tenuerit ejus super hoc justicie stabit. Juravit sepe dictus Ebalus quod nulla alia nisi prsescripta a villa ibi exigeret neque extorqueret neque talliam, nec aliam exactionem, neque procurationem, neque hospitalitatem qui vulgo dicitur albergarta sic → Gloss. albergarta. Protaxatus vero comes spopondit se facturum bona fide justiciam de fratre suo Ebalo, si qua alia quamque ipsi cognoverint a villa dicta extorqueret. Ut autem hoc firmiori muniretur stabilitate per manum nostram factum est et auctoritate firmatum. Hujus rei testes sunt Gerardus Lingonensis archidiaconus, Radulfus, Matheus Benignus, canonichi, Philipus abbas Sancti Benigni, Paganus, Olevarus, milites.

[Nota redazionale a pag. 381]

magnam justiciam si intende qui evidentemente la funzione giudiziaria del conte, distinta da quella più bassa del vicarius che compare così frequentemente nel Cartolario. Torna al testo ↑