Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/390/

5571 [De Ponte.]

1218, mai.

In nomine Domini. Anno ab incarnacione Domini m cc xviii /391/ mense maii. Notum sit omnibus hominibus quod ego Pontius de Veteri Via positus in gravi egritudine, bona tamen memoria, dono et reddo animam et corpus meum Deo et sancte Fidi, et dono et concedo, relinquo et lego Deo et sancte Fidi et W. abbati et conventui de Conchis, pro remissione omnium peccatorum meorum, totum mansum de Ponte cum omnibus pertinenciis quas Durantus de Ponte et Deodatus cognatus ipsius de me tenent cum omni jure et actione quam ibi habeo vel habere debeo vel aliquis pro me, videlicet census, usaticos → Gloss. forcias → Gloss. usaticos, servicia, forcias, pro quibus omnibus D. De Ponte et D. cognatus suus dant mihi quolibet anno lx solidos Ruthenenses; de quibus habeat abbas xx solidos, et ad luminaria ecclesie sint alii xx, conventui xv, camerario v solidos; et reddo corpus meum pro monacho in manus W. abbatis de Conchis. Testes... De la Glandeira, D. De Romaniac. Va...illac, — et Alexander qui jussu supradictorum omnium hoc scripsit.

Torna su ↑

[Nota a pag. 390]

1. Le numéro 557 est écrit dans la marge du deuxième feuillet, qui contient le commencement du → nº 1 numéro 1 du cartulaire. Torna al testo ↑