Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/391/

5581. [De ecclesia de Palacio.]

1225, 7 janvier.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii sancte Fidis Conchacensis salutem et apostolicam benedictionem. Solliciti ne vestra ecclesia de Palacio, post decessum Tebaldi clerici, nepotis dilecti filii magistri Obizionis, subdiaconi et notarii nostri, cui eam contulit venerabilis frater noster C. Portuensis episcopus, dum in partibus illis legationis officio fungeretur, per apostolicam sedem alii conferatur extraneo ac deinde alii, prout aliquando fieri consuevit, et sic a vobis fiat quodammodo aliena, supplicavistis ut super hoc paterna providere sollicitudine dignaremur, nos igitur, vestris precibus benignum impercientes assensum, vobis auctoritate apostolica indulgemus ut, præfato clerico decedente, ecclesia ipsa ad donacionem vestram libere devolvatur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc atemptare presumserit, /392/ indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, septimo idus januarii, pontificatus nostri anno nono.

Torna su ↑

[Nota a pag. 391]

1. Le numéro 558 est en marge de la charte intitulée De Palacio, no 20. Torna al testo ↑