Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/397/

5692. [De Treles.]

Aprés 1107.

In nomine Domini. Notum sit tam præsentibus quam futuris quod Bonifacius abbas Conchensis venit ad donum A. de Bresonz, cum esset positus in egritudine, et dedit ei filium suum nomine Eliam in monachum, et si de ipso evenerit, illum qui nasciturus est de uxore sua, si masculus fuerit, vel unum de aliis, si in voluntate ei evenerit. Propter hoc etiam ego A. dono sancto Salvatori et sanctæ Fidi de Conchis, in villa de Treles, cc solidos Melgorienses quos habebam in pignora de ipso abbate et insuper cc xxx solidos Podienses, sicut habebant in pignora de Petro Arcmando et filiis suis et fratre ejus S.; et cum capella ibi iniciata fuerit, uxor mea et filii mei dent ibi quotannis xxx solidos Podienses, donec sit consummata ipsa capella, et medietatem decimi → Gloss. decimi quod habebam de ipso P. Arcmando. Hoc autem totum /398/ facio pro salute animæ meæ et omnium parentum meorum. Et cum infans intraverit monasterium, habeat totum fbrnimentum suum et unam bonam mulam cum alio bono causimento suo quod facere voluerit.

S. Austorgii et uxoris et filiorum ejus. S. Amblardi. S. G. Jorquet. — S. Begonis qui hanc cartam scripsit

Torna su ↑

[Nota a pag. 397]

2. Intercalé entre les numéros 430 et 431. Le parchemin a été lavé et gratté. Torna al testo ↑