Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/404/

574. Dellas Engelardias.

1179.

Notum sit omnibus præsentibus et futuris hoc scriptum legentibus et audientibus quod ego Hu. Dei gratia Ruthense episcopus dedi et concessi G. abbati Conchensi et monachis presentibus et futuris hospitale quod est in strata publica euntibus ad sanctam Mariam Roche Amatoris, et est situm in manso dellas Engelardias et quidquid ad ipsum hospitale pertinet; concedente hoc et in manu nostra abrenunciante juri quo eum possidebat G. de la Besza capellanus, et de manu dicti abbatis in præsentia nostra dictum hospitalem suscipiente, in cujus manu hobedientiam promisit, nos jubente, prenominato abbati et successoribus ejus, et illorum nomine et titulo quamdiu bene rexerit possidente. Hujus donationis et concessionis testes sunt: A. archidiaconus, G. archipresbyter Conchensis, Raymundus Guillelmi archipresbiter de /405/ Crujols, P. Guillermus de Lapanosa, R. cellerarius Conchensis, Sicardus de Blancafort, Berardus, G. Aviti, S. operarius.

Hoc autem factum est anno incarnationis Dominicae millesimo centesimo septuagesimo nono.