Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/407/

578. De Garitoain.

1076-1080.

In nomine triplo, simplo, divino, qui est Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Magnus quidem est titulus ingenuationis in quo nemo potest malignorum varietates disrumpere, nec acta largitatis incurrere, et ut donatori vigor crescat amoris et quod pro /408/ nostra voluntate offertur habere debeat acta firmitudinis. Ob id ego Sancius Dei gratia rex, nulla me cogente necessitate, nec ullum casum formidante, sed amoris causa, interea mihi evenit voluntas ut faciam hanc cartam ingenuationis de illa villa quæ est in territorio Pampilonensi et secundum vocabulo offertur id est Garitoain; et de ista hora in antea sic jura nostra expulsa et confirmata ut fiat ingenua perpetuo, et in omnia sæcula habitura. Si quis ergo, quod fieri minime credo, filii mei vel propinqui aut ex progenie nostra, seu etiam quilibet homo qui talia commiserit, a corpore Domini separatus fiat et per sæcula cuncta permaneat anathematizatus, et cum Datan et Abiron quos terra vivos absorbuit habeat portionem, et cum Juda traditore in inferno inferiori; et hæc scriptura ingenuationis habeat plenam et perpetuam firmitatem.

Facta carta in Ora millesimo septuagesimo1, regnans serenissimus supradictus rex gratia Dei in Pampilonia, in Aragone, in Suprarbi, in Ripacorza, in Gasconia et in cuncta castella, imperante Dei gratia. — Et ego supradictus Sancius, gratia Dei rex, una pariter cum conjuge mea, domina Momadona regina, et fiat ingenuo Garritoan, dominator Gasseu2 Cideritz de tota causa, sive de illo pasto, sive de illo fossato, sive de amidolba3, et non habeat ullum pastum non ingenuo, non portero, nisi una delcata et galeta non de carne, nec ullam causam non habeat portionem Lopesanz dominator Garitoan. Teste Sancio Cideritz teste. Et fiat ingenuo Garitoain non per aliam causam sed pro amore Dei perpetuo et in omnia sæcula habitura, amen. — Pax vobis. Belasco, ex palatio regis, per jussionem domini nostri hoc feci et scripsi. Vivat in Christo, amen.

Ego quoque Garsia Pampilonensis rex hanc cartam confirmo et corroboro et hoc signum ✝ facio.

Torna su ↑

[Note a pag. 408]

1. Le copiste a oublié ici un chiffre aprés septuagesimo, le commencement du regne de Sanche ne date que de 1076. Torna al testo ↑

2. Une autre copie dit Gassea. Torna al testo ↑

3. Ce même duplicata porte amidaba. Torna al testo ↑