Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/407/

577. De Caparros, Murello Comitis, Garritonio et Barciagua.

1092.

Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris quod ego Petrus gratia Dei Pampilonensis episcopus, cum consensu canonicorum nostrorum, jussi hoc scriptum fieri de ecclesiis quæ vocantur Caparros et Murellus Comitis, Garritonium et Barciagua diocesis Pampilonensis, quas, cum consilio dompni Sancii, regis Aragonensium et Pampilonensium, concessi ac concedo et laudavi et laudo et firmiter donavi et dono sancto Salvatori et sanctæ Fidi de Conchis et monachis suis tam præsentibus quam futuris, ut semper habeant ipsas et possideant absque ulla inquietudine. Quartam partem vero decimarum quæ erat juris episcopalis et omnem rationem quam habet vel in antea habuit cum cunctis decimis ac primiciis, et alia cuncta jura episcopalia et cum omnibus quæ ad ipsas ecclesias pertinent vel pertinuerint dedi dono prædictis monachis sanctæ Fidis. Si quis autem hoc scriptum destruere temptaverit, sciat se periculum animæ sua incurrere.

Datum Pampilonis, sub sigillo meo et capituli Pampilonensis, anno Domini millesimo nonagesimo secundo. — Signum Petri episcopi qui istam cartam fieri jussit. S. archidiachoni Arnaldi. S. archidiachoni Petri.