Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/409/

5802.

819. 8 avril.

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi. Ludovicus, divina ordinante providencia imperator augustus, multis fidelium nostrorum et precipue his qui in occiduas partes sunt constituti nosse credimus qualiter vir religiosus Dado quondam nomine, qui nostris temporibus religione et sanctitate divina sibi adminiculante gratia emicuit, dum quietem adpeteret et vaccando videre vellet quam suavis est Dominus, quoddam locellum in pago Rotinico super rivulum Dordunum, cujus vocabulum est Conchas, inveniens huic negotio aptum, quo in loco nonnulli christiani, propter metum Sarracenorum qui illam terram pene totam devastarunt et in heremum redigerunt dudum confugientes, permodicum construxerunt oratorium, ipse adsumpto labore propriis manibus eumdem locum juxta vires mundare atque stirpare curavit, et ut aptus ejus quieti foret operam dedit. Sed, non post multos dies, vir religiosus Medraldus nomine eumdem locum simul cum memorato Dadone ad habitandum elegit, et quum famam bone opinionis vera religio illarum apud convicinos sparserat, nonnulli postponentes seculum quietam /410/ nichilominus quam ipsi degebant appetere vitam conati sunt, et eorum religiosis exemplis imitatores fieri cupientes eorum se magisterio subdidere. At dum paulatim ipsa congregatio cresceret, æcclesiam ibidem in honore domini et salvatoris nostri Jhesu Christi construxerunt, et ut Dado, juxta divinitus sibi conlatum desiderium, remotiorem adhuc locum qui dicitur Grandevabrum, sicut et fecit, peteret, et ut Medraldus abba fieret, et ut ipsa congregatio regularis juxta quod eis facultas et intellectus a Domino tribuebatur existeret, communi voluntate actum est. His vero ita patratis, contigit eamdem congregationem in nostra proprie speciali defensione atque tuitione devenire. Nam nos, ut pleniter sub regula sancti Benedicti Domino militarent, et per bonorum monachorum consultum et per nostram creberrime admonicionem, seu etiam eumden locum sedule frequentando, efficere, Deo opitulante studuimus et ad proprias eorum necessitates fulciendas de rebus nostris quiddam ibidem delegavimus: æcclesiam videlicet de Cerniangis, et ecclesiam que nominatur Campus Hiacus, et ecclesiam sancti Christofori in Montiniaco constructam, cum omni integritate eorum; simili modo et ecclesiam de Garcangas cum curte de Gamaleria, iterum aliam ecclesiam ad Portum Acri sub honore sancti Saturnini constructam cum omnibus appendiciis earum. Nec non similiter contulimus ibidem ecclesiam sancti Salvatoris in Cicerniaco, et alias duas ecclesias in Burnacello, et alteram in Rucenniaco, cum omnibus adjacenciis earum, aliam quoque ecclesiam in Ruhilia cum omni integritate sua, equo quidem tenore et Selvaniacum et omnia que ibidem delegata sunt. Per nostram auctoritatem, sub inmunitatis tuitione, pleniter consistere fecimus ut videlicet omni tempore memoratum monasterium, cum eadem congregatione et cum predicto loco qui vocatur Grande Vabrum, in quo memoratus Dado exoptatam sibi quietem tenuit et vivendi finem fecit, cum omnibus rebus sibi juste pertinentibus, sive que in presenti tempore possidet sive que in antea Dominus ibidem augeri voluerit, cum his omnibus predictus locus qui dicitur Conchas, sub speciali nostra videlicet et filiorum vel successorum, Deo annuente, temperatura, inviolabiliter consistat, ut eadem congregatio, quiete semper imperiali et regali defensione tuta, absque cujuslibet impedimento propositum suum, /411/ Deo opem ferente, indefesse valeat observare, et pro nobis vel pro communi imperii nostri stabilitate Dominum exorare. Hec vero auctoritas, ut ab omnibus nostra esse credatur, manus nostre signaculis subter eam roborare et de anulo nostro sigillare fecimus.

Signum1 Lhudovici serenissimi imperatoris. Durandus diaconus ad vicem Helisacharis recognovit. — Data vi idus apriles anno vi Christo propicio imperii domni Lhudovici excellentissimi augusti, indictione xii. Actum Aquisgrani palacio regio, in Dei nomine feliciter.

Torna su ↑

[Nota a pag. 409]

2. Les nos 580 et 581 ne sont pas inedits. Le premier a été publié dans le Gallia Christiana, t. I, p. 236, et dans les Memoires pour servir a l’histoire du Rouergue, t. III, p. 151; le second a été publié seulement dans ce dernier ouvrage, t. III, p. 153. Torna al testo ↑

[Nota a pag. 411]

1. Monogramme: Lhudovicus. Torna al testo ↑