Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/411/

581. ← vedi n. 2 del prec.

838, 23 août.

Pippinus, gratia preordinante divinae majestatis, Aquitanorum rex. Igitur si erga loca divino cultui mancipata regali more beneficia largimur, oportuna id nobis procul dubio ad animae nostræ salutem et regni nostri stabilitatem proficere minime dubitamus. Itaque notum sit omnibus sanctæ Dei ecclesise et nostris, presentibus scilicet et futuris, qualiter olim vir venerabilis Dado quendam locum qui dicitur Concas, desertum atque a Sarracenis depopulatum, in pago Rotinico per licentiam Giberti quondam comitis de ratione fisci regis accepit, et monasterium vel cetera ædificia fundamentis construxit, atque monachorum turmam sub cultu religionis ibidem congregavit, et divina miserante clementia, per nonnullas nobiles personas ipse locus rebus et mancipiis est ditatus, ubi nunc vir venerabilis Helias, auctore Deo, abba preesse dinoscitur. Nos vero predictum monasterium cum omnibus rebus et mancipiis ad se juste et legaliter adtinentibus per nostram auctoritatem sub nostra defensione constituimus ac retinemus. Sed ne in futuro aliquod scandalum inter rectores prefati monasterii et comites illius provinciæ, eo quod prius per licentiam ipsius comitis idem monasterium fundatum est, possit oriri, placuit nobis omnem dominationem et potestatem comitis a predicto auferre monasterio, et sub nostra successorumque nostrorum, /412/ regum videlicet Aquitanorum, plenissime tuitione atque defensione constituere, et omnes res que ibidem, temporibus antecessorum nostrorum vel nostro, tradite et condonate fuerunt, per hanc nostræ auctoritatis preceptionem perpetualiter ad possidendum confirmare. Et ideo hos nostros regales apices circa ipsum monasterium ejusque congregationem fieri jussimus, per quos specialiter decernimus atque jubemus ut nullus comes, aut quislibet ex ministris ejus, nec alia quelibet extranea persona, in predicto monasterio aut rebus vel mancipiis ad se legaliter pertinentibus aliquam dominationem aut potestatem exercere pressummat, nec ullam injustam calumniam aut infestationem vel contrarietatem facere, paratas ecc. ↓ nec paratas, aut paraveredos, vel etiam freda, aut..., aut rotaticum, aut teloneum aut alias redibitiones ingere audeat, sed liceat memorato Helias abbati suisque successoribusres et mancipia predicti monasterii, cum omnibus sibi subjectis et rebus vel hominibus ad se legaliter aspicientibus vel pertinentibus, sub nostra tuitione atque defensione, remota totius juditiarise potestatis inquietudine quieto ordine possidere et nostro successorumque nostrorum fideliter parere imperio. Confirmamus etiam eidem monasterio, per hanc nostram auctoritatem, res quas quidam homo Lautarius videlicet et uxor sua Petronilla, in domni et genitoris nostri et nostra suaque elemosina, eidem contullerunt monasterio, de quibus, sicut idem abba asserit, per pravorum hominum fraudes strumenta chartarum abstracta sunt,... vel abhinc in futurum, sic ipse res a rectoribus ipsius monasterii teneantur et defendantur, sicuti per eadem strumenta, si perdita non fuissent, legibus defendi poterint in jure. Similiter etiam confirmamus ibidem monasterium quod dicitur Jonante, quod nuperrime ad idem monasterium, cum omnibus rebus et mancipiis ad se pertinentibus vel aspicientibus, solemni donatione contulimus. Necnon similiter confirmamus villa nostram que dicitur Fiscellum, et mansi in villa Ambariaco, seu et ecclesia que dicitur Sancta Columba, una cum foreste nostra que nominatur Panderemia, parimodo alia villa que vocatur Galliacus cum mancipiis et omnibus abpenditiis suis. Concedimus vero similiter alias villas nostras Bornago et Cutiago, nec non et Buliago, cum omnibus abpenditiis eorum, similiter et ecclesia que nominatur Columbangas, /413/ cum quibusdam duabus ecclesiis quae dicuntur sanctus Stephanus et sanctus Lupus, una cum mansello qui dicitur Mons Serenus, cum omni integritate. Equo quidem tenore et eodem in pago villam Flaginiacum, cum tribus quondam ecclesiis quarum una sub honore sancti Johannis, altera sub honore sacri Martini constat, vel etiam mansum qui dicitur Alonzinas, cum omni scilicet integritate, quas quidem ecclesias vel mansumcum Witbaldo comite, nostra auctoritate, commutaverunt, et mansum vel vinea quod Faraldus episcopus condonavit, cum omnibus adjacentiis eorum, et in dictione prefati monasterii Concas ejusque rectorum, absque alicujus contrarietate aut infestatione, perpetim permaneant, et nullam deinceps calumniam aut aliquod impedimentum a quoquam de prephato monasterio Jonantæ, neque de rebus a Lautario et uxore sua Petronilla ibidem conlatis, neque de reliquis possessionibus suis, quas moderno tempore juste et legaliter, in quibuslibet paginis et territoriis, quieto ordine predictum tenet vel possidet monasterium, sive quod in antea, divine largiente gratia, ibidem conlatum fuerit, sed habiturum.... penitus pertimescat; sed per hanc nostræ auctoritatis confirmationem, perpetuo, firmiter et quiete, rectores et ministri supranominati monasterii teneant atque possideant et quidquid, ob utilitatem et necessitatem ejusdem monasterii et congregationis ibidem Deo famulantis, disponere et ordinare voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi; et quicquid de rebus et mancipiis prephati monasterii jus fisci exigere poterat totum nos, in ælemosina nostra, eidem concessimus monasterio, ut perpertuis temporibus in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo militantium proficiat in aucmentis. Volumus quidem ut, quia ipsum monasterium in nostro proprio constat constructum et nostra auctoritate est factum, a nullo quolibet, nostris et nec futuris temporibus, tortus advocatis ejusdem monasterii ullo modo requiratur. Interea Nostræ Serenitati placuit ut, quia idem monasterium in arduis atque asperrimis nec non augustissimis locis est constitutum, ita ut pro sua angustia plurimorum obsit habitationi, et pro asperitate victualia prohibet illuc deferri, ut in loco cujus vocabulum est Figiacus, quem tamen abhinc Novas Concas nobis vocari placuit, monasterium construatur, quatenus ab /414/ angustia et penuria portandorum alimoniorum idem locus sublevatus, liberius atque delectabilius ibidem habitantes Deo servire possint, et pro nostri stabilitate regni promtius divina misericordia deprecari; ita tamen ut priori monasterio Concas dignitas prioratus atque antiquitatis reverentia reservetur, et abbatis providentia sit ut tot fratres ibidem maneant quot isdem locus absque ulla dificultate sustinere videatur. Decernimus etiam ut fratres ex monasterio Jonante, quod nuper Concas monasterio per nostræ preceptionis auctoritatem contulimus, illuc, id est ad Novas Concas conveniant, quatenus ibidem cum fratribus reliquis de Concas Deo famulentur; et quandoquidem, divina vocatione, supradictus abba vel successor ejus de hac luce migraverint, quamdiu ipsi monachi inter se tales invenire poterint, qui eos secundum regulam sancti Benedicti regere voluerint, per hanc nostram auctoritatem et consensum, licentiam habeant eligendi abbatem, qualiter melius delectet eis pro nobis et conjuge proleque nostra atque stabilitate totius imperii adtentius Domini misericordiam exorare. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus, Domino protegente, videatur inconvulsa manere, et a fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ et nostris verius certius credatur et diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus.

Signum Pippini1 precellentissimi regis. Albericus clericus ad vicem Isaac recognovit. — Data. x. kalendas semtembres indictione i anno xxv imperii Ludogvici Cæsaris Augusti et regni nostri xx. Actum in Guanapii foreste, in Dei nomine, feliciter, amen.

Torna su ↑

[Nota del curatore]

1. Sono indicati vari tipi di tributi feudali: forniture di vettovaglie (parata, fredum) di cavalli ad uso militare (paraveredus), carriaggi (rotaticum) ed in genere tasse e tributi (teloneum, redhibitio) Torna al testo ↑

[Nota a pag. 414]

1. 1. Monogramme: Pippinus. Torna al testo ↑