Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[23 ro]

/22/ Italiano →
Francese →

[IV]

Item simile miraculum.

Miles quidam Geraldus, haut obscura persona, morabatur in pago Rotenico, in villa videlicet quę Villaris /23/ nuncupatur, distans a Conchis fere sex passuum milibus1. Hic cum a Roma aliquando rediret, accidit ut mulus, quem a fratre suo Barnardo clerico acceperat mutuo, nescio quo vicio fractus deficere cępisset. At ipse sanctę Fidis, quam ut vicinam habebat, miraculorum recordatus, vovit eidem pro salute animalis [23 vo] candelam, longitudinem animalis habituram. Nec tamen convalescens mulus, verum multo magis gravatus occidit. Quod videns homo, hospiti suo venundat corium. Cui cum nequissimus hospes quam minimum precium porrigeret, ratus quia, et si nichil daret, itidem tamen haberet, ille Geraldus valde indignatus, per varias cęsuras in longo et in transverso sulcat cadaveris latus, ne videlicet, se inde abeunte, infidelis hospes integro tergore gauderet. Denique, arrepto suę peregrinationis bacillo, extincti jumenti oculum cuspide perfodiens, caudamque percutiens, ita furibundus infit: Quid nunc detrimenti sancta Fides pateretur, si inter alia sanitatum dona, huic etiam mulo sanitatem reddens, tam longam candelam sibi sortiretur? Modo miser duplici discrimine ferior, inter vias pedester remanendo et in patria decies denos solidos fratri persolvendo. Tanti enim ambo invicem germani de mulo illo convenerant, si forte mortis periculum incurrisset. Et vix ille hęc paucissima verba compleverat, cum revivens mulus saltu scitissimo constitit quadrupes. Et ne quis nisi a vera morte illum estimaret exilire, in ipso puncto temporis quo id actum est, vernabant in modum picture universa detruncatę cutis stigmata, non jam perfusione cruoris recentia, sed, ut de alio dixi, quodam nitore lanuginis ceu veternosa. Quo facto memoratus Geraldus maxime gavisus redit domum, Deoque ac sanctę ejus gratias egit ingentes, factique miraculi novitatem passim /24/ disseminavit. Nota nobilitas viri pariter et fides omnibus erat, qui ne temere vel garrule quicquam videretur referre, mulum vulneribus notatum habuit in presentiarum. Hoc ipsi monachi, sed et alii complures, qui ipsum Geraldum postea plus milies viderunt, michi narraverunt. Verum tamen horum relatu licet satis certus, non ita contentus, si adviveret, essem, quin per eundem digressionem in revertendo facerem, cum ipse hujus vicinię incola parum me ab itinere detorqueret. Quamvis enim et sensu debilis et peccato gravatus, hoc officio sim indignus, sed non ita falsus, ut sponte predicem falsa, nec tam prodigiosę rei relatione multorum obtrectationem incurrere tulissem, nisi indubitatam veritatem inesse nossem. Etenim: Est enim S. Etenim humano terrore Christi veritatem nefas occulere, quod qui faciunt valde metuo ne eosdem Christus apud Patrem in cęlis tradat oblivioni. Ipse enim dicit: Qui autem negaverit me [24 ro] coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in cęlis1. Idem alibi verum: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua et Patris et sanctorum angelorum2. Absit ut erubescam veritatem tuam, Christe, confiteri hominibus et in libro meo scribere, ne et tu ipse coram Patre tuo, qui est in cęlis, me confiteri erubescas et de libro tuo, quem scripsisti, deleas. Sed ut ad finem verborum properemus, quis insanus ultra hominum resurrectionem fore dubitet in futuro, quando jam in presenti resurgunt etiam animalia?

Torna su ↑

[Nota a p. 22]

[IV]. S. V. B. A. M. Torna al testo ↑

[Nota a p. 23]

1. Villaris, distant de Conques non de six mille pas, mais en réalité de 20 kilomètres, n’est pas Villecomtal, comme le pensent les Bollandistes, mais Vialarels. C’était un petit village construit sur le penchant de la colline au bas de laquelle se trouve aujourd’hui Decazeville. Villaris est souvent nommé dans le Cartulaire (nos 155, 156, 184, 335, 428, 452); il y apparaît le plus souvent sous le nom de Vilaro. L’abbaye de Conques y avait un manse qui fut successivement augmenté par diverses donations. L’église de Vialarels fut unie, en 1087, au monastère de Monsalvy (Cantal). (Cf. Charte de Pons Étienne, évêq. de Rodez. Bosc, Mémoires, p. 416.) Torna al testo ↑

[Note a p. 24]

1. Matth. x, 33. Torna al testo ↑

2. Luc. ix, 26. Torna al testo ↑