Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[24 vo]

/26/ Italiano →
Francese →

[VI]

De cęlesti vindicta in eos qui vinum monachorum rapere volebant.

Nec est minori miraculo dignum, quod alias apud castrum /27/ videlicet Casannas1, quod in eodem pago octo miliariis disparatur a Conchis, deitatis bonitas pro sancta Fide operata est.

Miles Hugo, qui eidem presidet municipio, imperavit, duobus suis servitoribus, abhinc triennium, quadam vacua ocasione, ut vinum monachorum, quod in villa quę Molaris2 dicitur habebatur, tollerent. Erat enim villa eadem eidem castro vicina, non plus duobus milibus [25 ro] separata.

Qui dum divisi alter ab altero, per rusticorum lares alterno discurrentes tramite, quibus id adveherent vehicula quęrerent, horum prior, Benedictus nomine, cuidam simplici rusticano, ne inceptum malum perageret sedulo monenti, in tali fertur plasphemia respondisse: Numquid sancta Fides vinum bibit? eo inepte! an ignoras quia qui non bibit non indiget vini? Miser a proprii vocitaminis significatione alienus ignarusque quod qui sanctorum ministres offendit, ipsis sanctis improbare comprobatur, et non solum sanctis, sed etiam Christo Domino injuriam facit, qui penas in alieno corpore sentit, cujusque sancti nichil aliud sunt, quam membra consubstantialiter adherentia. Rursus cum penoris claviger abesse nunciatur, jactat se summo pede clavim gestare, neque uspiam tante soliditatis esse valvas, quas solo pedis pulsu non frangat. Hęc dicens, non minimo feriendi conatu, tecti quod intraverat quatit parietem, ostentans videlicet quo virium robore cellarii portas pulsaturus erat. Adhuc tamen in itinere longe semotus ab ipso penore, rursus quoque cum ut secundo percuteret, /28/ pedem superbus attollens, poplitem sibi reflecteret, in ipsa sui complicatione paralisi nervi, amisso movendi vigore, penitus diriguere, artubusque contractus, miser humi procubuit, sed et horis obscenus hiatus ad auriculam usque dilatatur, cujus angustia quam acerba anxiaque fuerit, ab intimo ventre sordes in medio turpiter effuse indicare: indicarunt S. indicare manifeste. Ita cruciatu tormentatus miserabili miser, miseram miserabiliter haud plus biduo protulit vitam.

Verum prioris descripto interitu, ad alterum nomine Hildebertum vertamus articulum. Hic violentus cuidam rusticano armum abstulerat porcinum. Quem cum nec pro lacrymosa peticione pauperis, nec pro reverentia sanctorum redderet, ita superbe elatus infit: Hujus carnis offas super ferventes primas sparsim positas assari diligentissime faciam, quorum satur subinde vino monachorum tale guttur faciam, quale facit accipiter, ubi post longum jejunium crassam gallinam reperit, quam violentus ab area pagensis raptam, uncis pedibus eviscerat, indeque exsaturatus guttura, quacumque sensus agit auras volucribus pennis liber penetrat, per vacuum exhilaratus aera.

Nel ms. S. la divisione in esametri è diversa, e spesso scorretta [25 vo]

Dixerat, atque caput parasitus plangere cępit,

Denique paulatim vehemens angina replevit

Fauces, ac tumidum guttur collumque superbum.

Nec dolor abscessit, donec, miserabile visu,

Turgida colla caput superarent. Cernere posses

Totum gluttonis tunc insatiabile guttur,

Feda repletum subiti putredine morbi.

Et non plus triduo vitam protraxit inanem.

Sic miser oppetiit, celestis judicis ira

Correptus, sic accipitris distendere guttur

Immodicis novit dapibus, sic docta gulosum est

Sancta Fides rostrum funesta pascere carne

Alitis ipsa sui. Nunc pęnas solvere discit,

Discere qui tempsit misereri pauperis et qui

Non timuit sanctos tunc irritare benignos,

Tormentis nunc tartaricis miser exagitatur.

Quo facto, mox fama volans conscendit in arcem,

/29/ Ordine prodigium quę tam mirabile narrat.

Nec tamen hoc veritus, a cęptis desiit heros,

Sed temerum: temetum S. temerum rapere furibundus abire minatur.

Obsistens sceleri Senegundis nomine conjux,

Asserit hoc facinus, hoc detestabile factum

Esse nec hoc incęptet hortatur honesta virago

Vinum sacratum monialis tangere pronum,

Nec se preveniat subite dampnatio mortis

Nec pereat dive percussus virginis ira.

cecata: cęcata S. At contra graviter sęvit cecata cupido

Et pugnis aggressus atrox vir sauciat ipsam.

Fusus ab ore cruor habitum notat exiliensque

Sede sua senior solio violentus ab alto

Descendit, properat cęptum ut scelus expleat ipse

Cumque per oblicos graduum descenderet idem

Anfractus, ira turbatus, crura vacillant,

Labunturque pedes, cadit in latus, atque gemellę

Intereunt costę; pessundata membra tabescunt,

Expertus justam sceleratus judicis iram,

Supplicium dat pro meritis malesanus, eumque

Seminecem revehunt famuli, lectoque cubantem

Ternos per menses observant, vix rediturum;

[26 ro] Sed tandem valuit meritis uxoris honeste

Atque virum mulier injustum, ut credo, fidelis

Reddidit ad vitam, quę sacram virginis aedem

Admonet ut reppetat. Mox credulus idem

Prodiit ad sanctam grates acturus opimas,

Et rediens post hęc non extitit ipse rebellis.

Torna su ↑

[Nota a p. 26]

[VI]. S. M. Torna al testo ↑

[Note a p. 27]

1. Casannas, appelé dans le Cartulaire de Conques Cassanias, n’est autre que Cassagnes-Comtaux, commune du canton de Rignac, dans l’arrondissement de Rodez. Hugues de Cassagnes, le héros de notre récit, est mentionné dans des pièces du XIe siècle (nos 14, 295). Hugues et Rigaud, son frère, sont qualifiés de Seniores de castello Cassanias (nº 15). Ils jouerent un rôle important lors de la restauration du monastère de Clairvaux, situé entre les châteaux de Panat et de Cassagnes, et de son union à l’abbaye de Conques. Torna al testo ↑

2. Molaris, les Molières, dans la commune et la paroisse d’Escandolières (canton de Rignac, arrondissement de Rodez), était à deux milles du château de Cassagnes. Le Cartulaire nous apprend (nº 257) que la terre ou capmas de Malarias avait été donnée au monastère de Conques en 1001 par Odilon et son frère Juéry: variante del nome Georges Juéry, tous deux prêtres. L’année suivante, l’abbé Girbert augmenta cette propriété par l’achat d’un alleu, fait à un autre Odilon et à sa femme Adaleudis (nº 125). Torna al testo ↑