Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[35 vo]

/53/ Italiano →
Francese →

[XVII]

Quod instituende tabulę causa sanctę Fidis L. Robertini corregge in sancta Fides sanctę Fidisz aurum queritabat.

Monasterium Conchacense in honore sancti Salvatoris dedicatum est. Sed postquam antiquitus sanctę martiris corpus a duobus furtim monachis ab urbe Agenno huc allatum fuit, propter crebriores virtutes sanctę Fidis nomen pręvaluit. Denique nostro tempore, facto miraculo de Vuitberto, quem cognominant illuminatum, postquam tanti miraculi fama per universam pene Europam transvolavit, multi fideles predia sua et nonnulla beneficia sub auctoritate: autoritate B. auctoritate testamenti sanctę Fidi delegarunt. Ac per hoc abbatia, quę pridem pauper fuerat, locupletari cępit et in honorem sublimari. Tunc: tum S. Tunc temporis idem ante ętatem Vuitberti, neque tot capsę aureę vel argenteę, neque tot cruces, sive [36 ro] absidę grandes, una quidem tota aurea, cum omnigena lapidum varietate, duę vero argenteę, neque candelabra sive turibula, nec etiam tabula, nec tot ornamentorum genera locum exornabant. Quod autem erat precipuum ornati, hoc est decus imaginis, quę ab antiquo fabricata nunc reputaretur inter minima, nisi de integro reformata in meliorem renovaretur figuram. Quid ni fieret, cum pręter hęc, quę dixi, ingentis quantitatis emineat crucifixus, argento bene examinato totus, excepto diademate et tegumento femurali, cujus aurum omni auro quod vidisse me memini ruboris vigore dopo prestat S. presenta un punto interrogativo, ripreso da L. Robertini prestat. Cęterum argenteę tabulę complures, per loca auro et lapidibus insignes. Restat precipui altaris /54/ tabula aurea, non minus quam septem pedibus digitisque duobus in longitudine habens, non illis geometricalibus, sed ut utraque manu protensa rustici solent metiri, summis pollicibus junctis. Tamen sanctus Martinus in S. è in tutte maiuscole Martinus Turonensis duas habet majores quidem, sed non melius gemmis et cęlaratura: celatura L. Robertini cęlaratura insignes. Reliqua autem cum plurima esse tam in coronis quam in calicibus, necnon in diversi generis vasculis tute videris, non me mentitum estimabis. Prętereo plura. Nam si palliorum capparumve, cęteraque id generis expediero ornamenta, nimis declinabo a materia. Cum ergo, ut diximus, curtes magnas prediorumque possessiones multas multi concessissent, nichilominus etiam tam a pagensibus quam a religiosis peregrinis auri vel argenti necnon preciosorum lapidum innumera dona impensius sunt collata. Et idcirco animos seniorum ad novam precipui altaris tabulam componendum congesta auri copia excitavit. Verum quia cepti operis pergrandis extitit materialis dispositio, consumpto priore auro, majore etiam auri sive lapidum supplemento opus fuit. Et idcirco pauci qui haberent preciosum anulum seu fibulam, vel armillas, sive discriminalia, aliquidve hujusmodi in toto illo pago relicti sunt, a quibus sancta Fides vel facili prece, vel instanti improbitate hęc eadem ad opus tabulę, ceu mendicans non extorqueret, apparens singulis per somnium, in pulcherrimę [36 vo] necdum adultę puellę specie. Nec minus idem et peregrinis undique confluentibus instans faciebat. Unde tam speciosa tamque spaciosa auro et lapidibus conflata est tabula, ut raro meliorem conspicari alibi potuerim, quippe qui nondum Jovina juga excesserim, ubi forte habentur multa studio meliore facta. Superfuit auri plurimum, quod sacris usibus post hęc fuit acommodatum.

Torna su ↑

[Note a p. 53]

[XVII]. S. Torna al testo ↑

z. sic. Torna al testo ↑