Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[40 ro]

/63/ Italiano →
Francese →

[XXIV]

De improbo mercatore.

Mercator, Arvernensis pagi incola, ad sanctam Fidem orationis causa venit. Hic cum vidisset facillimum cęrę commertium, nam propter peregrinorum frequentiam offerentium cęreos multo vilior habetur, illico notam suę artis peritiam revocat ad memoriam, sic intra se cogitans: Quam facili questu, si hęc stultus rescivissem, divitem me potuissem facere, ac meam rem constabilire! Sed quod hactenus ignorantia distulit, hoc ammodo pervigil recursus, frequensque repetiti itineris reditus brevi temporis spacio perficiet. Accingar ergo viriliter, reique exordiam aggrediar. Hoc itaque disposito aditoque venditore, plurima cęrę pondera diligentissime taxat, decemque dinumeratis solidis, comparat massam ingentem atque in sacculis recondidit. Et jam gaudens, minimo sese vel quadruplum lucraturum, sic apud se cogitabat: At, at, bene se habet principium. Quid tum si plures [40 vo] vices redeo? Sed jam exitus rei non debet nos remorari. Igitur superfuit pulcher cereus, qui non potuit intra reliquum capere acervum. Hunc vir cupiditatis in sinum applicuit, eo videlicet modo ut quantitas quidem habilior subter cingulum choibereturd, gracilior vero per fenestram vestis usque ad barbam prominueret. Verum superni speculatoris vindex omnipotencia non tulit ulterius raptoris latere audaciam. Nam cereus quem dixi, ignis divini repentino succensus fervore, claustra ipsa quibus inclusus /64/ tenebatur cępit vehementer adurere, vaporesque flammivomos, una cum fumiganti turbine foras emittere, adeo ut micantium scintillarum globo vibrante, illi ingens barba reluceret, superiusque capillicium crepitanti ambureretur sonitu. Nec linea interula ventris protexit tergora, cum etiam posteriores partes girantibus flammis arderent. Stuperes insanientis horribiles mugitus, calcitrantis strepitum, dentium stridorem, oculorum vertiginem, tociusque immoderatam corporis distortionem, cum miser, intolerabiliter passus, hac illacque preceps ferebatur, ac si de improviso percussus coluber, qui sinuato globo nunc se in spheram colligit, nunc pernici tractu fulminat, ac tortile collum porrigit, captans fugam, sed debilitatus non valens, rursus percussori infestus, intorquet sanguineos oculos, et sibilat ore. Haud secus iste miser, huc illucque cursitans, se impellit et repellit, modo pronus, modo resupinus, nec ullomodo respirare poterat, quem vis major exagitabat. Sed tamen humani sensus residua vena miserum redegit ad penitentiam. Qui statim ad sepulchrum piissimę: piissime S. piissimę martiris cum ingenti clamore currens, universam inibi cęram non celerius refudit, quam penale incendium evanuit, neque homo queritur de damno pecunię, dummodo a tormento potuit evadere. His ita gestis, nequaquam offendere putaverim, si bonitatem sanctę Fidis laudabilem mirabilemque in hoc quoque predico, quod ne commercii vilitas deficeret peregrinis, improbitatem avaricię castigavit.

Torna su ↑

[Note a p. 63]

[XXIV]. S. V. B. A. L. Torna al testo ↑

d. sic. Torna al testo ↑