Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[38 vo]

/60/ Italiano →
Francese →

[XXIII]

De repertoc nel lat. tardo e medievale acceptor tende a sostituire accipiter nel senso di “falco” acceptore.

[39 ro]

Sed et de minimis causis, quas incolę loci, ut est rusticus intellectus, joca sanctę Fidis appellent, tanta ibidem miracula, Christo cooperante, facta sunt, ut et eorum multiplicitas relatore careat, nec facile pro sui novitate, si qua narrentur, credi possunt. Sed res veritatis non potest cito suffocari aut extingui, verum quanto acrius incredulorum dilaceratur perfidia, tanto efficacius vim vigoremque perseverandi retinet. Ac velut ardens lucerna quę inter sevientis procellę impetus pulsa, majore radiorum crine emicat, sic quoque veritas inter obtrectanctium strepitus recto incedit vertice, et quo magis detrahitur, eo vehementiorem capit causam, /61/ qua munita aut defensa, in apertiorem humanę noticię lucem evadat. Verum si tales extiterint qui hęc credere nolint, quid mea refert? Scit Deus qui operatur et qui me ad hoc officium animavit, qui, et ubi et quando fuerint, quibus ista credere datum sit et credendo proficere, et quamvis a priscę religionis statu hac pessima ętate plerique omnes deviarint, utpote post desideria sua quisque aberrans, nulla tamen secula vel tempora omnium bonorum artifex absque testimonio bonitatis suę sinit preterire, atque adhuc per sanctos suos, etsi propter peccata hominum rarius, magnalia tamen virtutis suę aliquando non desistit exercere. Et sicut ille est investigabilis sapientie: sapientię S. sapientie atque inexhaustę, sic etiam virtutum suarum qualitas a quolibet comprehendi aut perpendi non poterit, quin si velit nova: nota S. nova faciat et inaudita. Neque enim fas est, ut Boetius ait, cunctas divini operis machinas vel ingenio comprehendere, vel explicare sermone. At nos dicturi de minimis, vel, si fas est dicere, de jocis sanctę Fidis, diversum calamum reflectamus ad inceptum.

Quidam miles, Geraldus nuncupatus, Concharum vicinus, cujus mentionem cum de mulo loqueremur dudum fecimus1, cum esset ad omnes artes militares aptissimus, accipitrem optimum apud [39 vo] urbem Rotenicam a seniore suo2 poposcit mutuo. Cujus petitioni senior statim favere non distulit, facto tamen et affirmato conventu, ut si fortuitu ille Geraldus illum acceptorem perderet, beneficio ejus toto privaretur. Placuit utrique istiusmodi condictio. Illi quidem callidiori, ut alienorum bonorum pervasione per talem occasionem insatiabilem suę avaritię gulam compleret, huic vero ut tanti alitis honore vel ad tempus frueretur. Sed antequam hic Geraldus jam revertens ad domum suam perveniret, causa extitit ut in pagum Albigensem diverteret. Ibi cum ipsum accipitrem semel emisisset, avis illa, cassato jactu, per vasta aeris spacia evagata disparuit. Hanc ille diu /62/ insequutus, nulloque pacto revocare valens, nimio jam fessus labore domum secessit, nimium mestus atque triste ferens. Nimicum nota sibi dudum inmisericordis domini crudelitas fuerat, et implacabilis ira. Heu me miserum, inquit, quam infelici sorte astrictus angustior, et quam intrectabilis domini ferociam pati cogor! Quid jam restat, o pudor, o dedecus, quin ad summam ignominiam bonis exutus dopo redeam S. ha ? redeam! Quin etiam miser videre jam illum diem videor, cum inops rerum ab his qui michi mala volunt reputer mendicus. Cumque domestici ejus undique accedentes, ut ejus lenirent egritudinem, consolationis verba diu profunderent, non eos audivit, nec in aliquo penitus adquievit, sed multo egrius conquestus, usque ad vesperam, spreto edulio, mansit incibatus.

Ad ultimum, bona conjux viriliter accedens: Quid, inquit, animę mi, te excrucias? Quidve maceras? Quid tanto merore afficeris? Cur tuę jocunditatis vultum luctu exterminas? Quare inaniter super re irrecuperabili tantos querimoniarum planctus exaggeras? Tamen si voto te alligaveris crastino mane ad sanctam Fidem nudis pedibus cum oblatione cęrę processurum, spero in hac re Deum adjutorem fore. Age ergo viriliter, et confortetur cor tuum, neque diffidas per sufragia sanctę Fidis Dei misericordiam posse consequi. Experge frontem, [40 ro] exhilara vultum ac solita lęticia inter tuos discumbe ad cęnam. Non enim est Deo difficile ut lętior inde surgas concędere. Nonne videtur recte sapiens femina monuisse? Siquidem in angustia nichil gravius diffidentia.

His verbis homo valde confortatus relevatusque, ita magnifice voto prius dictato, ad ępulas residet acsi nichil mestitię: mesticię S. mestitię pertulisset, jam se nutu divino exhilaratum quodammodo sentiens, imminensque gaudium presagiens. Inter agendum vero, dictu pulcherrimum, auca domestica foris de inproviso advolans, convivas turbat. Quam statim consecutus accipiter, qui fuerat perditus, intra cęnaculi ambitum, super ipsam rapidissimo irruit impetu. Et hoc fuit insigne nobilis miraculi, quod ab alio pago ales tanquam ex industria ad locum redierit, quem non noverat. Quod gaudium, quę /63/ lęticia fuit, quot grates in excelsa porrectę, cum nec opinanti seniori et spes recuperandi beneficii recreatur, et glorificatio miraculi augetur. Unde in crastinum pro bonitate Dei gratias habiturus, Deo ac sanctę Fidi persolvere votas cucurrit.

Torna su ↑

[Note a p. 60]

[XXIII]. S. V. M. Torna al testo ↑

c. Le man. porte roperto. Torna al testo ↑

[Note a p. 61]

1. Cf. supra, c. iv.Torna al testo ↑

2. Cf. supra, c. xii.Torna al testo ↑