Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[40 vo]

/64/ Italiano →
Francese →

[XXV]

De Gueriberto custode, quomodo aurum sanctę Fidis invitus reddidit.

[41 ro]

Sed hoc manifestare non pigritabor, quod cuidam juveni S. riporta qui il nome Gueriberto, come nel titolo, corretto poi in Gerberto Gerberto, antequam templi vernaculus fieret, accidit. Cumque ipse aliquo dierum ante fabrantiam ubi aurea tabula /65/ composita fuerat deambularet, intra rejectas a fornacula favillas, casu repperit testam, in qua aurifices aurum conflaverant. Quę testa a fervore resolventis ignis liquefacta, in intimo fundo turgentem confecerat concavitatem, qua defluentis metalli particula latebat abscondita. Hic ergo cum conspicaretur exiguam defossę peccunię relucere scintillam, quę forinsecus jam aliquantum detecta permicabat: promicabat S. permicabat, accedit propius, quidnam ho messo sit come in S.; il Bouillet ha si che è un’evidente svista sit temptat, fractaque testa invenit in eadem cavernula globum auri probatissimi denarios novem cum obolo equa lance ponderantis. Super quo nimium, sicut qui numquam aurum habuerat, gavisus, cuidam amico credidit occultandum. Denique aliquod diebus transactis in lecto decubuit. Sed molestia uni oculorum gravior incubuit. Huic per visum sancta Fides, non in puellę quidem sed preter solitum in sacrę imaginis specie, visa fuit apparere, aurumque districtius a dissimulante exigens, ac si commota recedere. Deinde secunda nocte et terribiliter eodem modo apparere et minaciter item recedere, accepta tamen sponsione ab eo auri in crastinum reddendi. At cum in eadem pervicacitatis nichilominus permansisset duricia, tercia etiam nocte non destitit eadem visio multo terribilius instare neganti. Dic, nequissime latro, quid meum, inquit, aurum michi tociens reposcenti non reddis? Simul cum hac increpatione vocis lignum colurnum quod gestare videbatur manu recto feriendi conatu acsi percussura ad oculum doloris impellit. Ille caput velut ictum fugitans aliorsum celerrimum deflectens, voce qua altiore poterat, misericordiam sepissime repetens exclamabat. Hoc itaque tanto vir cupiditatis metu perculsus, Deo et sanctę Fidi postera die reportat aurum, nullamque deinceps, ut ipse [41 vo] michi retulit, contrarietatem mali perpessus est.

Torna su ↑

[Note a p. 64]

[XXV]. S. Torna al testo ↑