Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[44 vo]

/74/ Italiano →
Francese →

[XXX]

De eo qui a suspendio furcarum sanctę Fidis auxilio liberatus est.

Inter cętera quę michi de sancta Fide adhuc pergenti a diversis relatoribus sicut summo desiderio indaganti dicebantur, istud quod nunc aggredior, in ore totius populi, festivo atque celeberrimo resonabat preconio. Quod postea certius ab his qui rei geste interfuerant exquisitum, altę memorię tradidimus. Nobilissimus quidam, nomine Hadimarus: qui e di seguito in altri due passi il nome che compare in S. è Adimarus, l’H iniziale è aggiunta dal corr. Hadimarus de Avallena cognominatus, est enim regio Lemovicensis pagi montuosa ita nuncupata, inter innumerosam familiam clientem habuerat, qui equorum sibi aliquos furatus effugerat. Hunc denique alia tempestate cum casu inopinato offendisset, statim ei prunulis oculorum revulsis, liberum deinceps abire permisit. Alterum vero jure sodalitatis huic adherentem, nec tamen prefati latrocinii cooperatorem, ac si reum paris facinoris nodis miserabilibus innexuit. Cui renitenti [45 ro] atque inficianti conscientiam furti, nichil profuit, immo per sanctam Fidem reclamanti, tale responsum vir crudelis edidit: Quid ultra aliud scelerati faciant, nisi si cum fuerint deprehensi, statim sanctam Fidem sibi advocent patronam? Sed procul dubio, clamor iste supplicio puniendus erit. Invinctumj ergo cursui caballino agit domum, inque subterraneo ac tenebroso profundi penoris ergastulo custodię mancipat, futurum sane ut crastinum furcis appendendum tradat. Quid igitur faceret miser? Tota nocte in illo horrore tenebrarum, timidus suspectusque, a somno mansit alienus, verbis quibus sapiebat Deum sanctamque ejus interpellare non cessans. Circa medium noctis, aspicit de parte hostii ineffabilis speciei venire sibi puellam. Ratus aliquam esse cubiculariam, nisi quia il corr. suggerisce di invertire i due termini nisi quia qua erat luce circumdata, non /75/ candelam, non aliquod lucernę instrumentum preferebat. Hec accedens cępit illum, veluti ignara, qua de causa carceratus tenebatur rogitare. Cui omnia exponenti ac postmodum vocitamen percontanti, sanctam Fidem se esse ipsa respondit. Et noli, inquit, ceptis desistere, nec diffidentiam ullam habere, sed semper et nomen et clamorem sanctę Fidis habeto in ore. Verumtamen quod tibi interminati sunt, cras subibis patibulum. Sed vivit Omnipotens, quia te ab ipsis faucibus hiantis mortis revocabit. Hęc et hujusmodi prosecuta, virtus cęlestis rediit. Ille vero reliquum noctis ob insolitam numinis visionem in grandi tremore transegit. Sed quem bona pars visitaverat, mens illi turbari non potuit. Facto mane, eductus inde sistitur ante tribunal. Sed quanto crebrius homo sanctam Fidem nominabat, tanto festinantius mens maliciosa accelerabat patibulum. Itur ergo ad locum supplicii. Nec satis fuit seniori servis suis imperare scelus, nisi et ipsemet magno comitante equitatu abisset. Neque unquam qui nexus ducebatur, nomen sanctę Fidis, ut erat premonitus, deseruit, donec vocis via, ligneis coartata laqueis, suffocato gutture intercluderetur. Mox deinde pendentem deserunt. Et cum jam paululum in revertendo elongarentur, respiciunt, furcas vacuas cernunt. Tum cum magno strepitu regressi, hominem durius ligatum relevant sursum. [45 vo] Rursus quoque cum revertentes retrospicerent, humi secundo furciferum elapsum hauriunt. Et jam aliqui virtutem sanctę Fidis esse dicebant, cum crudelis belua, eos minaciter cum exprobratione increpans, reticere coegit. Tum multo durius atque immanius hominis gutturk renovatis angens retortis, tandiu pendentem observavit, quandiu strangulatum incunctanter putaverit. Et tamen cum per clivum montis jam revertens descendere cepisset, non potuit pati male sollicitus, qum torva lumina retorqueret. Visoque miraculo recurrit, reperiensque hominem solutum et incolumem, hesitavit quid faceret. Cęteri vero jam manifeste sanctę Fidis virtutem unanimes predicantes, scelestissimi facti dominum suum reum esse conclamant, nec se ultra tam /76/ indignum facinus passuros. Videns ergo senior miraculum quod esset factura, ductus penitudine, cępit illum obsecrare uti sibi ignosceret. Ille nequaquam adquiescens, ad sanctam Fidem potius itum ire, ut injuriam hanc exponat, ait. Tum prefatus Hadimarus: qui e subito dopo Adimarus S.; vedi sopra Hadimarus, cernens viri obstinationem, et ipse quoque cum quindecim suę domus ephebis, nudis pedibus et inermis ad sanctam virginem festinavit. Cerneres ambos Hadimaros, nam utrique id nomen erat, ante sacram imaginem tanquam: tamquam S. tanquam ante tribunal concertare, hunc accusantem, illum suum peccatum confitentem et emendationem proferentem. At vero seniores loci intercedentes, dictata pro leto hominis legali emendatione, inter eos concordiam fecerunt. Hoc miraculum plebeio relatu, ut dixi, jam passim auditum, concors monachorum sententia postea michi verius retulitl. Utque dictis fidem facerent ampliorem, quendam juvenemm, memorati Adimari: qui e subito dopo il nome con la A iniziale non viene più corretto Adimari consobrinum, in testimonium arcessiunt, qui cum illo ad Conchas post ereptionem a suspendio venerat, sed et ipsum Adimarum, si michi fuisset spacium vel per legatos vocatum expectare vel iter ad ipsum extendere, potuissem videre. Nec tempus plus quinquennio dicebant ex quo id evenerat defluxisse, ipsumque superstitem esse.

Torna su ↑

[Note a p. 74]

[XXX]. S. V. B. M. L. Torna al testo ↑

j. Junctum B. V. Torna al testo ↑

[Note a p. 75]

k. ut fertur, B. V. Torna al testo ↑

[Note a p. 76]

l. auditum: concordi monachorum sententia postea relatum est B. Torna al testo ↑

m. Gerbertum nomine V. A. Torna al testo ↑