Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber II

[54 vo]

/100/ Francese →

[IV]

De multiplicitate miraculorum sanctę Fidis quę in Arvernica processione facta sunt.

Alia tempestate fuit portata imago sanctę Fidis, et capsa aurea quam fertur donavisse Karolus magnus, sine qua etiam numquam ejusdem sacer imaginis loculus bajulatur, in Arverniam, in quoddam sanctę Fidis predium, quod Molendinum pisinum indigenę nuncupant1, ut ad usus supplementumque illud abbatie: abbatię S. abbatie pervaderent. [55 ro] Est enim mos insitus et inolita consuetudo, ut si terra sanctę Fidi data ab injusto pervasore qualibet ratione tollitur, sacrę virginis capsa eo deferatur in recipiendi juris testimonium, edicta sollempniter processione cleri plebisque, cum cereis ac lampadibus omnique celebritate procedentis. Precedit sacra pignera processionalis crux, techis et auro circumtexta, ac vario gemmarum interstellata fulgore. Textus etiam sancti Evangelii, cum aqua benedicta, et sonantia cymbala, et etiam corneę tubę, a nobilibus peregrinis ornamenti causa in monasterio oblatę, tyronum ministerio vehuntur. Incredibile prorsus dictu, quid virtutum in processionibus istius modi patratum sit. Sed nunc solum Arvernica processione ad scribendam sollicitamur. Hujus igitur opinio longe lateque abierat, ob idque morbidorum exercitus e diversis partibus ad hanc confluxerat. Quorum tanta numerositas convaluit, ut nisi superarent qui affuerunt, nulla jam ratione credi /101/ posset. Nam cum sacrorum portitores subter arborem pirum gratia respirandi resedissent, multitudinis illius, ut de reliquis sileam, quę ibi Christo propicio sanitatem meruit, nec existimatio numeri retineri potuit. Nec tamen per totum emensi itineris spacium divini muneris opus cessaverat. Cum autem ad ipsum predium ad quod tendebant perventum fuisset, mirum dictu quantam miraculorum frequentiam de aliis divina dignatio ibidem fecerit, ut in toto diei spacio cibum capere monachis deesset licentia. Quippe consuetudo psallere in hora miraculi erat, et inflare lituos, ęreaque tinniencia pulsare. Itaque voces acutę gravibus commixtę organum reddebant suavissimum. Jamque advesperascente, diurno officio oppido lassati mensas aggressi sunt, ut recreati gentaculo vel modico temperarent laborem, cum ecce repente antequam quicquam ex illata gustatione attingerent, facto miraculo ad sacras laudes resurgendi occurrit necessitas, ne absque consueto sollempnique preconio manifestata virtus preteriret. Rursus cum ad desertam cęnam festinarent, superventus sequentis miraculi recidivum cursum arripere subegit. Sic ter quaterque factum cenandi abrupit copiam, ut usque ad initium noctis diem incibati transigerent. Libet de mille vel tria specialiter dicere, quibus quiddam inesse non solum ludo, sed et exemplo habile perspeximus.

Mutus et surdus [55 vo] nomine Stephanus, cui hoc vitium in materno utero natura ipsa attulerat, herebat indesinenter brachiis illis gestatoriis, quibus preciosę imaginis aurea cathedra portari consueverat. Hic nescio quid tandem sentiscens, cepit summa vi auricularum meatibus digitos infigere, violentissimeque defricare. Moxque cruoris ebullitio ab eisdem foraminibus unaque ab ipso gutturis antro sanguineus rivus emergens, quod voci audituique obstabat, rupit offendiculum. Et hęc prima vox ab eo reddita: Sancta Maria, adjuva me. Nec tamen eatenus locutionis humanę vocem senserat. Igitur constat esse divinum et ab humano captu remotum, qualiter verba inaudita protulit. Qui tamen psalletitium insolitas voces, unaque campanarum aut /102/ lituorum terribilem crepitum audiens, mox ille attonitus effugere elabique a manibus detinentium summo conamine enitebatur. Et quasi cui dementari accidit, efferę mentis factus, nulli consolanti adquiescebat, quoad fragor ille desierit. Cui salubrius erat, ut permanendo surdus et mutus, humanę rationis mentem retineret, quam ut sub tali occasione in amentiam versus, humanę intelligentię fraudaretur munere. Verum ad perfectionem miraculi, et mente et corpore sanatus rediit.

Quid tum de vetula, quę per sex annos toto corpore contracta sanctę Fidis auxilium diu imploraverat? Cui tamen licet ab infantia Concharum incolę, multis a diversis partibus sanatis, non fuit datum ab infirmitate sua salvari, donec in prefata processione. De qua superna benignitas non solum miraculum ea die, sed et sobrium scolasticis ludum dignata est facere. Ea igitur delata in vili grabato, ut pauper tociusque opis indiga, inter impetum concurrentium turbarum jacens, neque ullo modo omnibus sanitatis munere gaudentibus salutem assecuta, multitudini impedimento erat. Ad ultimum, lascivi juvenes de familia monachorum, et plerique noti ejus, hanc miserrimam hujusmodi aggressi derisu: Quid hic agis, inquiunt, stulta vetula? Car locum occupas? Putasne ut relictis puellis ac juvenculis, nostrę etati habilibus, tibi decrepitę anui prorsusque inutili sancta Fides det salutem? Postremo quid tibi ultra ipsa salus conferri possit, cum te et rugosę cutis fęditas et absurde vocis debilitas, infeliciter delirantem usquequaque horrificat? Amolire hinc jam nunc, inepta, et noli tota die raucitando [56 ro] desipere. Ultimo senio jam fatiscis, quod est morborum infelicissimum genus atque insanabile, et adhuc pro sainte corporis sollicitaris! Hęc et similia delatrantibus, repentino saltu eadem ac sine sensu doloris prosilivit, sub mira celeritate sanata, ambulans et laudans Deum, firmis gressibus tota directa. Hanc egomet postea vidi in vico Conchacensi, ubi vivit prebendaria apud venerabilem viduam, Richaredim nomine, hilarem incolomemque atque opus exercere valentem. His tamen sicut et cęteris magnum gaudium fuit, /103/ qui eam deridebant, ignari, stulti, quod Christus anum quę decem et octo annis incurva abierat1, et senem qui in porticu piscinę triginta et octo annorum paraliticus2 decumbebat, jamdudum a salute desperantes curare dignatus sit. Ad hęc condignum valde consequensque nostre rationi videtur, ut hanc feminam quam Dominus tanto tempore, aut propter sua peccata, aut ut manifestarentur opera Dei in illa, a salute suspenderat, nunc saltem ad confusionem derisorum miseratus respiceret, atque opem ferret ei super lectum doloris ejus3. Sic multa beneficia plerumque divina bonitas, quando optamus, nostris votis differt, quę tamen nobis indignis meliore suę providentię oportunitate in aliud tempus reservat.

Item puella erat, Arvernici pagi indigena, quam natura ipsa a matrone utero surdam, mutam, cecamque in lucem prodiderat. Cui etiam perpetui pugni, digitis in palma adhesis, inerant. In hac aliquando sancta Fides apud Conchas triplex miraculum gesserat, aurium sive oculorum necnon et oris officium reformans, pugnis tantum in nativo vitio relictis. Post multum vero temporis, audita fama hujus processionis, ad prefatum vicum celeravit, ibique diem integrum ante sacram imaginem ducens, hujusmodi clamorem audientibus cunctis continuabat: Sancta Fides, olim michi visum, auditum eloquiumque reddidisti, quod si vere fecisti, adde etiam, precor, ut et manus quę hactenus inutiles contractęque fuerunt, amodo proprium expleant officium. Et hoc sine cessatione repetens, plures in pietatem compassionemque puellaris vox compungebat, quod addebat formę, nitor decusque egregioris: egregii oris S. egregioris, multę venustatis flore, ut aiunt, decusati. Nec ab hujus querimonia superna pietas fuit aliena. Jamque sequens nox usque in gallicinium protracta fuerat, cum cernentibus cunctis, ultro illi pugni paulatim se erigentes, digitis [56 vo] per successionem singillatim micantibus, inflexibiles manus operique [in]habiles, summo /104/ fabricante opifice, resolutę sunt. Nec frustra ante pignera sanctę Fidis querelam suam exposuit, quę minimo pretio a Domino medico suę reformationis incomparabile munus reportavit.

Mirabilis fuit ista processio omnique laude predicanda. In qua si ea asscribis: ascribis S.; asscribis corr. asscribis miraculo quę presentibus pigneribus acta sunt, quanto magis ea quę absentibus? Nam morbidi de longinquo accelerantes ad oppinionem processionis, quorum debilitas ad comitandum non suffecit pertingere, ad arborem illam, jam regressa domum processione, subter quam diximus sacra pignera substitisse, certatim properantes, non tardiore obtentu consecuti sunt sanitatem. Quorum numeros nobis quidem pro multiplicitate sui infinitus, Deo autem est finitus.

Nec fuit processio retro acto tempore in Gothiam facta, miraculorum gloria minus celebris, quando potita est sancta Fides terra illa sive salinis, quas ei Raimundus comes donaverat. Cui dono contradicentem juvenem, in priore libro, fulmine cęlesti adactum diximus1. Nec cessat superni factoris gratia pro sancta sua similia semper agere, cum in his processionibus, tum in aliis in diversis partibus factis.

Torna su ↑

[Note a p. 100]

[IV]. S. A. Torna al testo ↑

1. Molendinum pisinum, Molompise, commune et paroisse du canton de Massiac, arrondt de Saint-Flour (Cantal). L’abbaye de Conques avait dejà un prieure à Molompise, lorsqu’un différend s’eleva en 823 à propos de quelques manses entre l’abbé Anastase et Bertrand, avoué de Notre-Dame de Laon, pour les proprietés que cette dernière possédait en Auvergne. Stabilis, évêque de Clermont, nommé arbitre par Louis le Debonnaire, obtint des deux parties un echange reciproque qui mit fin au débat. (Cf. Cartul., Introd., p. vi, lxxxviij, nº 460. – Déribier, Dict. statist. du Cantal, IV, p. 356). Torna al testo ↑

[Note a p. 103]

1. Luc. xiii. Torna al testo ↑

2. Joan. v. Torna al testo ↑

3. Psal. xl, 4. Torna al testo ↑

[Nota a p. 104]

1. Cf. Lib. I, c. xii. Torna al testo ↑