Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[31 ro]

/41/ Francese →

[XII]

De eo qui fulmine percussus periit.

Urbis Rotenice comes Ragemundus2 filius illius /42/ Ragemundi, ni fallor, qui post in via Sancti Jacobi trucidatus fuit, antequam Hierosolimitanum aggrederetur iter, in quo et obibat, dederat sanctę Fidi vasa argentea bene cęlata signisque aspera, atque, ut ratio artificii expostulat, per loca plurima deaurata, numero viginti unum, sellam quoque, cui equitans insidere solebat, quam quidem: quidam S. quidem victor in prelio a Sarracenis tulerat, non minori precio quam centum librarum estimatam. Cujus membra per discretas partes resoluta, crucem argenteam confecerant grandem, Sarracenę celaturę salva integritate. Que adeo subtilis artificiosaque est, ut in nostratibus aurificibus non modo nullum inveniat imitatorem, sed nec in cognoscendo discretorem1. Et quod hęc multo superat, curtem quam nominat Palatium2 cum salinis valde bonis jure hereditario concessit. Hę enim salinę vel curtis in provincia Gothia sunt sitę, in litore maris, quod ab Oceano Hyspanicio defluens, in Mediterraneas dividitur insulas. Quam cessionem quędam clarissimę stirpis matrona [31 vo] Grasendis nuncupata, uxor cujusdam Barnardi cognomine Piliti, post obitum prefati Ragemundi, obstinata improbitate calumniari cępit, asserens prioris conjugis idem Ragemundi, filii Rodegarii Carcassone comitis, jus olim extitisse, sed sibi per violentiam ab hoc /43/ Ragemundo, quem prius nominavi, hęc ablata fuisse. Quo mortuo, eadem in jus proprietatemque filii sui Vuillelmi: Willelmi corr. Vuillelmi, quem ex jam dicto Raimundo susceperat, debito patrimonio debere redire. De qua re cum judicium apud Conchas habitum fuisset, neque bene inter ambas partes convenisset, rursus ut de eadem re agerent intra illius predii ambitum concordi sentencia constituunt. Denique abbas Hairradus1 majoresque cęnobii ad prefinitum diem, nobili beneficiatorum militum stipante caterva, illuc honorabiliter profecti sunt. Nec minus Barnardus ille Pilitus et calumpniatrix conjux, cum valida vassorum manu satis pompose adsunt: assunt corr. adsunt. Paratur disceptandi locus, disponuntur sedilia, atque accumbunt utriusque partis oratores. Tum ut fit ubi arbitria hominum habentur pro legibus, quisque pro sentencia sua litigat, fit confusus strepitus, clamor mixtus, dificile veri falsique judicium. Tandem Barnardus, recti justique tenax, de parte monachorum sentiens, injuriosam rebellionem minaci auctoritate increpitat. Illi vero acrius instare atque insanire. Tandem prevaluit herilis sententia, sedat insaniam atque ad rem redire compellit. Neque causa privigni dimisit, quin quod veritati satis erat, manifeste ediceret. Et jam ad id concordie ventum erat, ut data peccunia sibi aliqua, mulier ab improbitate calomnię desisteret, cum quidam ferocissimus juvenis et valde turgidus, nobilis tamen et prepotens, tartareę: così in S.; Bouillet ha tartaręe tartareę furię aculeis stimulatus in medium exiliens, nomine Pontius, mutuę concordie satis se importune interserit: Quid, inquiens, ignavi, itane horum sicophantarum decepti fallaciis, herilem filium nostrum a paterno jure excedere: excędere S.
patiemur? è in S.; B. ha patiemur!
excedere impune patiemur? Veniat jam horum acrior fortitorque, et concertemus pariter ambo, finemque rei imponamus armis. Jam enim faxo superior, ut neque sancta Fides posthac, neque isti ejus quam deterrimi ministri, in beneficio nostro jus proprietatemque reposcere audeant
. Dixerat hęc, etiam /44/ vultus pallore, oculorum vertigine, [32 ro] dentium stridore, pugnorum collisione, prelia temptans, ita irrationabili vociferatione omnia perturbavit. Itaque commilitonum animos incitavit, ut pene ad arma concurrerent. Sicque incomposito placito, vixque tumultu represso, dirimuntur. Jamque Conchacensibus nichil aliud videbatur pulchrius quam prepropero recursu vitam tutare propriam, presentisque antichristi devitare proterviam. Sed Dei auxilio et sanctę Fidis presentissima interventione, aliter se habuit res futura, atque corda pavitantia sperarent. Affuerunt cęlestia arma, ubi fragilitas non sufficiebat humana. Quid ergo multis moror, finemque diu desideratum tibi expedire differo? Cumque ab invicem, ut diximus, essent sequestrati, accidit ut ille contumax accepta a seniore licentia eadem via, qua monachi remeaturi erant, cura quinquaginta suorum militum antecederet: antecęderet S. antecederet, atque seorsum equitans, cum duobus tantum familiaribus, de interitu monachorum tractaret: Quid, inquiens, o dopo ignavi e permittimus S. ha ? ignavi, itane istos imparatos abire impunites permittimus. Heu, miser, discrucior animo, intolerabilique differor dolore, tantam sceleratorum impunitatem videns, nostramque ignaviam perpendens. At si meam consilium hera consuluerit, antequam fines nostros excędant, horum strage injurias suas vindicabit, iramque animi satiabit. Ita miser, infelici securitate deceptus nec ad Deum nec ad sanctos ejus respiciens, hęc et similia uno quidem modo stulte deliberat. Deus vero alio modo multo huic contrario in exitum sui adversarii, quę ventura forent, sapienter decernebat. Nondum enim sermo in ore loquentis desierat, cum subito turbulenti aeris conflictatione nubes conglobata serenissimum cęlum obduxit, datoque de improviso horrendę minacitatis crepitu, precedente immensę: inmensę S. immensę choruscationis igne, medium hominis cerebrum cęlestis penetravit sagitta: il corr. inverte i termini penetravit sagitta. Ita miser ultimum diem malicię suę claudens, arsit igni divino, ambustumque cadaver in carbonem unum reliquit, assimilis: vedi Errata assimilisa ipse ingentis roboris trunco, quem improbus /45/ agricola bene exercitatam novalem diu occupasse dolet. Ille summis viribus enisus, certat eum volvere, forasque extrudere. Sed ingenti mole victus, plurimo igni undique succenso,

Postremo mediis nigrantem deserit arvis.

[32 vo] Haud secus iste miser horret combustus utrimque,

Et mulus pariter periit sessoris iniqui,

Hastaque dividitur in plurima frusta, sodales

Efficit tanquam exanimes geminus pavor ingens,

Oculis tantum gerulis animalibus horum.

Reliqui quoque divina interminatione exturbati, et nil in tanto discrimine securi vagantur passim, precipites, vixque socio socius heret. O miles audax, o bellator inperterrite, o virorum prestantissime, qui te usque ad cęlos extollebas, qui ipsos sanctos Dei pro nichilo ducebas, ubi nunc virtus tua? ubi vires? ubi vigor? ubi minarum procellę? ubi robur insuperabile?

Brachia, dic ubi sunt, formidandique lacerti?

Prelia temptando quos attollebat in auras,

Aera vexantes, animus malesanus et amens

Ostentansque humeros latos violentaque membra,

Bella vocas, et bella cupis, belloque peribis.

Nam tibi de summa decertat belliger arce

Sedibus a superis, Zabulum qui precipitavit,

Cujus cęlesti percussus fulmine: flumine S. fulmine juste

Ecce jaces prostratus humi miserabilis.

Et sic ad nichilum redactus, ut nec cadaver feris volucribusque possis escam sufficere. Quid tibi accidit? Quis stupor invasit? Que mentis oblivio cępit te? Quid ignave? Clipeum non obicis? Contum non vibras? Non attorques jaculum? Non exeris pugionem? Non beluam calcibus exagitas? Non equum spumantem rotatis saltibus circumagis? Forte disceptas cum Altissimo et non cum cuculla. Res tibi est cum Omnipotente et non cum vili persona, quę licet sit humilis, sed non ita vilis ut non ipsum Deum defensorem et advocatum habeat, cui verba dari difficile est, quem fallere nulli fas est, cujus voluntati qui contrarie nititur, non prospero /46/ gaudebit successu, apud quem humana virtus imbecillitas, et sapientia mundi stulticia. Jam ergo desiste ab incepto. Cessa, cessa jam nunc servos Christi insectari, atque officio tibi imposito obędienter fungere, praevius videlicet ac precursor illius perditissimi novissimique antichristi in ęternę barathrum perditionis. Cujus exitu quandoque futuri forte ignarus, ex pręsagio tuę horrendę mortis discere potuisti, qualiter a superbię suę solio uti condignum erit, benigna fortitudine deponendus erit. At jam sufficiat miserrimum derisisse, quem quia homo fuit deplorari potius oportuit, et ad finem prolixi sermonis properemus. Hoc igitur crudelis femina comperto, divinę ultionis timore perculsa, per legatos accersitum: acerssitum S. accersitum ab itinere revocat abbatem. Cui hęc ista referri haud necesse fuit, cum inimicum suum qui eum, ut dixi, pręcedebat, offendisset prostratum in via. Denique monachi, gemina lęticia potiti, redeunt, scilicet et recuperato beneficio aucti, et de nequissimo hoste vindicati.

Torna su ↑

[Note a p. 41]

[XII]. S. M. – Cf. Bonal, Comté et Comtes de Rodez, 1885, p. 40. – Bosc, Mém. p. 139. Torna al testo ↑

2. Raymond III, comte de Rouergue (961-1010) était fils de Raymond II († 961) qui, d’après Bernard d’Angers, fut assassiné sur la route de Saint-Jacques de Compostelle, et de Berthe, dont il sera question au ch. xxviii de ce premier livre. Raymond II avait fait à l’abbaye de Conques par son testament, d’importantes donations que mentionne l’Histoire de Languedoc (II, p. 93, 537). Cf. Bosc, Mém., p. 404. L’épouse de Raymond III /42/ se nommait Richarde; c’était peut-être cette Richarde de Millau dont il sera question au ch. x du IIe livre (cf. Ronal, p. 50). Raymond III sera encore mentionné au ch. xxiii du présent livre et au ch. v du IIe. Torna al testo ↑

[Note a p. 42]

1. Cf. lib. II, c. iv. Torna al testo ↑

2. « La pancarte (des bénéfices de l’abbaye de Conques) met dans le diocèse d’Agde l’église de Saint-Sauveur et Sainte-Foi de Pallas, lieu disparu, autrefois situé sur les confins des communes de Mèze et de Loupian, et dont le nom est resté à un cours d’eau qui se jette dans l’étang de Thau. » (Cartul. Introd., p. c.) – La donation de Raymond III figure dans le Cartulaire (nº 17) comme un alleu composé de champs, de vignes, de bois, de pêcheries, de salines, de terres cultivées et incultes. La seigneurie de Pallas a été l’objet de plus d’un litige. Disputée, en 1013, entre Richard Ier, vicomte de Millau et sa belle-soeur Garsinde, elle fut, par décision arbitrale, attribuée à cette dernière. Or Garsinde était l’épouse de Bernard d’Anduze – Bernard le Velu de notre Livre. – (Cartul. nº 18). Plus tard, Bermond d’Agde, qui s’était emparé des biens que le monastère possédait à Pallas, fut, lui aussi, condamné à les restituer. Devant son refus de s’exécuter, « le comte de Rouergue lui enleva le fief et fit raser ses maisons. Pierre, son fils, le 27 juin 1078, sur le conseil du comte et de la vicomtesse, reconnut les torts de son père et renonça à tous les abus, moyennant 500 sous de Béziers et la cession de la viguerie. » (Cartul. Introd., p. cj. – Cf. nº 20.) Il sera encore question de Pallas au ch. iv du liv. I et aux ch. xx et xxi du liv. III. Torna al testo ↑

[Nota a p. 43]

1. Airadus, doyen du temps d’Arlaldus III, – Arlaldus abbas preesse videtur, decaniae curam gerit Airadus (Cartul. nº 325, aº 1007) – lui succéda comme abbé de Conques. Plusieurs chartes attestent qu’il possédait cette dignité en l’année 1012 (nos 102, 160, 178, etc.). Torna al testo ↑

[Nota a p. 44]

x. Ce qui suit ne se trouve que dans S. Torna al testo ↑