Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[67 vo]

/133/ Francese →

[IV]

De quodam juvene a compedibus et cathena liberato.

Oculorum credibili intuitu didicimus, quod sub ceadem tempestate mire actum non mediocriter expavimus. Ejusdem Conchacensis oppidi incola atque originali ortus prosapia, juvenis quidam Hugo, [68 ro] Sigerii nobilis atque potentis filius2, ab inimicis captus, aliud ad municipium ducitur, ubi obscura in mansiuncula retrusus, famis inedia ac /134/ vinculorum pondere crudeliter atteritur. Qui angusto carchanni morsu guttura adstrictus immensisque compedibus coartatus, inclementer cruciabatur, atque pene inter tot angustias vitalem flatum expirare cogebatur. Cujus a tergo dolium assistebat, in cujus conchavo catena collum ejus astringens confixa tenebatur, ac sic a nexuum vinculis nullatenus solvi poterat propriis manibus. In hac ergo anxietate tam crudeli positus, sanctę Fidis non cessabat efflagitare auxilium, quia intolerabile sui corporis patiebatur detrimentum. Cui nocte quadam inter hos cruciatus somno irrepente, videtur racemos exacinare, exacinatosque commedere, atque omnia vinculorum pondera procul a se jacere. Et ut olim pincernę Pharaonis carcerali mancipatione attrito, hujusmodi visio consolationis opem, sancto Joseph interprete1, attulit, sic et huic cęlestis clementia meritis sanctę Fidis incessanter invocata, salutare munus ferre non distulit. Subsequenti enim nocte per soporem beata virgo ei astitit, quę ut inde abiret blandis exhortationibus eum premonuit. Surge, inquit, velocius, et hinc discede securus. Qui a somno quo leniter detinebatur confestim exemptus, deque visione certus, circa se palpando queritare cępit, si forte petram aut quidlibet aliud reperire posset, unde circulos dolii excussisset. Cujus manus mox petram cum parvo surculo qui rustico usu ligatorium solet apellari in terra offendit, ex quorum concussione circulos omnes a predicta frumentorum cumera propulit. Quibus omnibus preter illum qui fundum constringebat excussis, tabulatum intemeratum remansit, ex quo plancam illam extrahit, ubi confixa colli ejus erat cathena. Denique ab ipso prenominato surculo angustam velut melotem scrobem sub liminare ostii cavans, custodiam vacuavit, serasque portarum talibus instrumentis extrahens, secum fugiens abstulit. Jam vero ab ejusdem castri munimine longe factus, compedem unius cruris saxorum collisione fregit, quo ad lumbare sursum religato, altero vero in crure dependente, cum tali sarcina iter arripuit. Qui [68 vo] forte /135/ transeuntem puerum inveniens, multis promissionum blandinientis persuasit, et sic ei tabulam in qua vinculum colli ejus fixum herebat imposuit, atque ita ad paterna hospicia quam citius repedavit. Sed ubi hostili formidine cępit esse liberior, eandem postem minutatim comminuit, iterque institutum expedicius pervolavit. Mox vero omni securitate fretus, collarium et compedum residuum malleorum incussione dissolvit, sanctęque Fidi omnia offerens, gratiarum actionem nobis cernentibus retulit, cujus et exhorabili pietate auditus et monitionibus coactus, ab hostili pressura meruit liberari.

Torna su ↑

[Note a p. 133]

[IV]. S. M. Torna al testo ↑

2. Siger était seigneur du château de Conques. L’on verra, au chap. xvii du même livre, comment il périt miserablement, lui et toute sa famille, pour avoir exercé ses violences contre les moines de Sainte-Foy. Torna al testo ↑

[Nota a p. 134]

1. Gen., xl. Torna al testo ↑