Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[68 vo]

/135/ Francese →

[V]

Item de milite simile miraculum.

Aliud quoque sub eadem tempestate patratur valde terribile, quam ut supra retulimus quanta poterimus constringemus brevitate. Quam tamen brevitatem tali mediocritate temperabimus, ne obscuritatem ingerat lectoribus. Conchacensi in Castro1 miles degebat nomine Barnardus, qui licet ad cętera inveniatur laudabilis, ad hoc unum diabolica suggestione captus omnino sit detestabilis. Hic enim quendam Deusdet nomine habebat nepotem, quem amore optinendi patrimonii execrabili odio persequebatur ut hostem infestissimum. Quem forte inveniens, vi comprehendit, captumque in sua fide non dimitens: dim[i]ttens S. dimitens secum duxit, tetraque in turris profunditate multis implicitum compedibus et manicis projecit. Ille vero, omni amicorum auxilio destitutus, sanctę martiris presidium querimoniosis singultibus advocare non desinit, totumque se in ejus misericordia confixit. Cujus evasionem ille suus patruus nimium timens, ab ejus /136/ circuitu omnia saxa fustesque auferebat, catenamque de collo ejus per quoddam artissimum turris foramen expositam, extra maceriam fortissime firmabat. Causa tamen incurię, pertica juxta eum remansit, cujus summitas ad tabulatum usque porrigebatur ejusdem arcis. Sed quid multis immorer ambagibus? Nocte vero quadam, inter somnum et quietem nutans, videt prestanti forma puellam ultra mortalium speciem pulchritudine decoram sibi assistere, atque eum proprio nomine vocitantem, tali cum eo [69 ro] mutuari affamine: Quid, inquit, dormis? Cui et ille: Quenam es, domina? Et illa: Sanctam Fidem me esse scias, quę tuis compulsa querimoniis, nimisque conpassa contumeliis, tihi evadendi consilium affero, et ut hinc festinus egrediaris precipio. Quibus dictis ipsa se in cęlum recepit. At ille expergefactus, manum ad terram extendit, ubi cęlesti subrogante potencia silicem invenit, cujus facili ictu catenam quę de collo ejus per murum agebatur comminuit, sed timens audiri compedes integros dimisit. Sicque valido adnisu, per erectam perticam repens ad summa fastigia evolavit. Cum autem pervenisset ad fenestram per quam aditus patebat et exitus inde egredientibus, ad custodiendum eum viros invenit ante foramen jacentes, quibus cum nimio periculo hac et illac dimotis, per medium illorum inceptam fugam peregit. Sed dum hęc vix pre timore agerentur, surgens aurora cęlum terrasque lucifluis radiis vibrare cępit, ita ut rerum facies possent discerni. Ille vero non audens ad Conchacense monasterium redire, per supercilium monte situm se direxit, ubi a quodam rustico obiter invento, accepta securi unam bogiarum in frusta comminuit, residua vero bonę subnixa, ut ipse postea ludendo referebat, agilitate equi pervolans castrum quod Bellofortis1 dicitur expetiit, /137/ ibique inherentem compedem frangens, sanctę Fidi transmisit, quem non multo postsecutus, altissimo Deo et sanctę martiri innumeras gratiarum actiones rependens, omnem capturę suę et liberationis tenorem cunctis astantibus retexuit.

Torna su ↑

[Note a p. 135]

[V]. S. M. Torna al testo ↑

1. Cf. infr. c. xvii. Torna al testo ↑

[Nota a p. 136]

1. Bellofortis, Belfort. Le château de ce nom a disparu; il a fait place à un hameau du même nom (commune d’Almon, canton de Decazeville, arrondt de Villefranche, Aveyron). D’après un Fouille de 1510, l’abbé de Conques avait des droits sur ce château. Le Cartulaire mentionne (nº 240) Pierre de Belfort comme bienfaiteur de l’abbaye. Le château de Belfort donna son nom à la maison de Belfort ou Beaufort-de-Saint-André (H. de Barrau, Docum. genéalog., III, p. 157). Il était à environ 9 kilomètres à l’ouest de Conques. Torna al testo ↑