Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[70 ro]

/138/ Francese →

[VII]

De milite quem post allopicium sancta Fides reddidit capillatum.

Sed dum hęc tam stupenda tamque fere incredibilia in laude gloriosissimę virginis predicamus, aliis fama dignioribus undique exorientibus cęptam narrationem truncam atque infectam relinquere cogimur. Quę nisi compendioso sermone transcurreremus, omne tempus vitę nostrę consumere, necdum vero finire putaremur. Sed licet nostris temporibus inexplicabile opus nos arripuisse sciamus, tamen comite vita prout vires suffecerint, orientia gloriosę martyris signa membranis ad ejus ęterni honoris titulum tradere minime cessabimus. Cujus laus ab ore nostro non deficiet, neque /139/ inertis ingenii torpore inminuta aliquid damnum sibi intulisse de nobis ingemiscet. Quin etiam, tacente lingua, in ejus lande nostra voluntas desudare nequaquam sinet, quia ejus meritis nos credimus de levo hedorum grege transmutari cum albo vellere in dexterę partis candidas oves. Qua mercede super omnia conducti, omni desidia procul acta, quę nostris occulis cernere meruimus culpa silencii deperire non patiemur. Quapropter jure debitores facti, consequenter unum quoddam presenti paginulę inserendum censemus, cujus per merita sanctę martiris operator ineffabili potencia extitit ipse Deus.

Arvernico in pago eques erat magnanimus nomine Barnardus, Gravissonnis oppidi1 secundum humanam procreationem alumnus, qui Roma regressus, gravi egritudinis molestia vexabatur. Ex qua vix couvalescens, ita omni capillorum coma nudatur, veluti a septembrilibus idibus frondicomę silvę omni honore foliorum privantur. Ob cujus deformitatem allopicii in tantam verecundiam corruit, ut relicta omni milicia, pariumque ac dominorum conventiculis, maternis tantummodo ut puerulus sustentaretur stipendiis. Ad cumulum etiam tanti infortunii, seniores ejus beneficia, vicini patrimonia sua, absque ulla controversia undique inulti male invadebant. Unde malorum tanta accidia, quod devium mentis vocamus, anxiari cępit, ut ei mors optabilior quam [70 vo] vita putaretur. Cui nocte quadam in stratu quiescenti multaque tacita mente volutanti sopor irrepsit, curisque omnibus solvit. Hoc ergo in sopore venerandę caniciei senex statura procerus, vultuque decorus ei astitit, atque eum talibus affatur verbis: Cur tristis jaces? Ne timeas neque contristeris, qui si consiliis meis adquieveris, inoptato decore continua reparaberis. Ad sanctę Fidis oratorium festinus iter dirige, et ipsa tibi florem restituat adolescentie tuę. Qui omnino in desperationis baratro lapsus, pro /140/ deliramento sancta oracula duxit, ac se post septena annorum volumina numquam per sanctam Fidem amissam cincinnocum gratiam posse recuperare respondit. Quam visionem cum mane facto genitrici retulisset, illa ut erat anus divina monita flocciferavit penitus. Sequenti tameu nocte cum isdem eques somno gravaretur, predictus senior assistens inportunius eum perurgere cępit, eadem verba quę prius repetens. Sed ut primę ita et secundę monitioni permansit inobediens. Tercia vero nocte ecce glorifica martir Fides in S. in carattere maiuscoletto Fides advenit, et sui preconis verba recensens, hęc in jussa protinus erupit: Ad Conchacense monasterium non differas ire securus, ubi cum perventum fuerit sic fuerit, Gerberto abbati1 ex parte mea suggere, quatenus in mei memoria ante corporis mei mausoleum divinum celebret mysterium, te ad levum ejus stante usque ad sancti Evangelii expletionem. Post offertorium autem, ut ipse abbas manus abluerit, ipsam aquam collige et exinde ipse tibi caput humectet, et sic ad dexteram partem ilico te confer. At ille summo diluculo quietis moras rumpens, corpus a stratu corripuit omnemque visionis nocturnę tenorem matri suę indicavit. Quę jam in fide solidata, visioni credidit, sumptisque viaticis monasterium cum ipso suo filio expetiit. Quam visionem ut memorato abbati singillatim intimaverunt, ille ut est mos perfectorum patrum tali negotio indignum se protinus adclamavit. Tandem vero instantibus eorum victus peticionibus, omnia sicuti ei jussa fuerant devotus implevit. Quo expleto, dum sequentem illam noctem ante sacratissimę virginis glebam excubias pernox in divinis orationibus celebraret, tota superficies capitis tumens quasi [71 ro] piliculos ad instar nascentis pueri habere videtur. Cui etiam mane orto domum revertenti, totum caput roseo colore ita subrutilare cępit, ut tota vertex capitis sanguine recenti cruentata crederetur. Domi ergo /141/ positus, illos omnes novacula absumpsit, rursusque novis densantibus, comis paulatim crinibus vestitur renatis, meritisque sanctę martiris amissum capillorum post tantum allopicium honorem recuperare meruit.

Torna su ↑

[Nota a p. 138]

[VII]. S. Torna al testo ↑

[Nota a p. 139]

1. Oppidum Gravissonnis, plus exactement Granssonis, lieu détruit, commune de Faverolles, canton de Ruynes, arrondissement de Saint-Flour (Cantal). Il est appelé Granson dans une charte du xie siècle du cartulaire de Saint-Flour. Il y eut longtemps une chapelle. En langue vulgaire: Gransoux. Torna al testo ↑

[Nota a p. 140]

1. Il s’agit sans doute de Girbert, associé comme abbé secundum regulam au gouvernement de Bégon II (Cf. sup. l. II, c. v) et que la chronique fait mourir au cours d’un pèlerinage à Jérusalem. Le Cartulaire contient de nombreux contrats souscrits par Girbert, de l’an 996 à l’an 1004 (Cartul., Introd., p. xlii, – nº 125). Le fait raconté ici se serait donc passé dans les premières années du xie siècle ou à la fin du xe. Torna al testo ↑