Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[73 vo]

/147/ Francese →

[XI]

De oculo equi per virtutem sanctę Fidis restituto.

Inter has virtutum copias, res mira contigit, quam ne indoctorum obtrectacionibus aliquatenus improbari liceat, sanctorum patrum inrefragabilibus exemplis rite ducimus approbandam. Sanctissimi Gregorii tam fallere quam falli nescii relatione didicimus, quod Tudertine ęcclesię1 quidam extitit episcopus, Fortunatus nomine2, cujus sanctitatis meritis obtinentibus, equus cujusdam militis, mirabilem versus in rabiem, per impositionem sanctę Crucis in mansuetudinem reformatur. Quem pro exhibita virtute sibi a proprio domino oblatum, [74 ro] ne oblatori aliquam molestiam inferret, et peticionem ejus audivit, et tamen amore karitatis /148/ equum quem necessarium non habebat dato precio emit. Et ut divinam clęmentiam de omnibus curam habere credamus, psalmigraphi sentenciam placide animadvertamus. Dicit enim: Homines et jumenta salvabis, Domine1. Quod cum ita sit, ad explicandam rem de qua sermo huic materię intercessit, narrationem reflectamus.

Arvernico in pago Murmontis castrum2 vulgo nuncupatur, in quo miles quidam, equum magni precii habens, de more sanguine minuit, quem post flebotomacionem ad palum quendam capistro religavit. Quo in palo ad res suspendendas sudes acutissimę prominebant, quas ipsi ramusculi precisę arboris olim concesserant. Ad cujus stipitem: vedi Errata stipitem predictus equus adnexus, dum instabili motu circumvagaretur, ejecto altius capite sudem offendit, quę gravi ictu confestim ei oculum radicitus evulsit. Quod factum predictus miles egre ferens, oculum ad mandibulas usque pendulum in proprio foramine restituit, ac multorum ibidem astantium cohortationibus, sanctę martiri Fidi luminare ad ejusdem equit longitudinem vovit, lumenque effossum institis alligans, ad proprium stabulum mestus reduxit. Erat namque equus ille et velocitate incomparabilis et in omni caballina strenuitate probabilis. Sicque factum est, ut sanctę Fidis medicantibus piis meritis, postera die equus ille incolomis inveniretur, ac si nunquam ullo morbo gravari videretur. Cujus virtutis preclarum miraculum isdem miles ante sanctę martiris retulit, cunctis astantibus, oratorium.

Torna su ↑

[Note a p. 147]

[XI]. S. B. A. Torna al testo ↑

1. Todi, en Italie (ancienne Ombrie). Torna al testo ↑

2. St Fortunat, évêque de Todi, vivait au vie siècle. Torna al testo ↑

[Note a p. 148]

t. equi caudae B. Torna al testo ↑

1. Psal. xxxv, 7. Torna al testo ↑

2. Murmontis castrum, Miermont, près d’Espinasse (canton de Saint-Gervais, arrondt de Riom, Puy-de-Dôme). La carte de Cassini indique cette localité. Les seigneurs de Miermont, « au xie et au xiie siècles, firent à l’abbaye de Conques des donations importantes (Cartul. nos 553 et 554). Rigaud de Miermont et Étienne, son frère, offrirent à Sainte-Foy quatre manses situes à Lacalm », à l’extremité septentrionale du département de l’Aveyron (Cartul., Introd., p. lxxxiii). G. de Miermont est signalé, au xiie siècle, comme prieur de Lacalm. Torna al testo ↑