Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[74 ro]

/149/ Francese →

[XII]

Item simile miraculum.

Est et aliud huic non impar miraculum, quod pro sui dignitate facti huic opusculo videtur inserendum. Castrum vulgari opinione Inter aquas vocatum1, a Conchacensi loco miliariis octo et paulo amplius distans, multi vestrum noverunt. Ubi miles quidam habebat caballum jam nimia senectute decrepitum. Hunc vero caballum, si quando sacra imago [74 vo] gloriosę virginis et martiris necessitate incumbente alicubi vehi debuisset, abbati mittebat, quia idem animal mansuetudine et equalite ambulaturę pre cęteris vigebat. Cui quidam juvenis causa ludi dum virgulam alias vibraret, adverso casu oculum extorsit, qui a propria sede radicitus evulsus, quasi per quoddam filum ei in facie pendens hesit. Quod dominus ejus cernens, non enim ad iram erat facilis, simulato cachinno subrisit, presensque damnum non sibi sed sanctę Fidi illatum blandis querimoniis conqueri cępit. Difficile, inquit, et incomparabile dampnum, o sancta Fides, hodie vobis contigit, quia vester hic veteranus famulus absque sua culpa dampnatus, luscusque immerito effectus, lumen perdidit, vestrisque obsequiis modo fit inutilis. Et his dictis, propria manu oculum in patenti orbe refudit, atque ita ad stabulum suum reduxit. Post cujus terga omnes cachinnosis irrisionibus clamabant, hunc equum in annorum provectibus centenarium, omnique corporeo vigore frustratum, nunc vero ad malorum cumulum peragendum oculorum luce privatum, volatilibus atque bestiis potius ad devorandum esse exhibendum, quam aliqua indulgentia ulterius reservandum. /150/ Quorum judiciis ille dominus ejus minus credulus, domum ut diximus reduxit, et sic nocte illa ad solitum presepe adnexuit. Unde factum est, ut crastina die ad eum causa visendi veniens, ita oculatum reperit, ut nulla cicatrix inveniretur in foramine reparati luminis. Hoc autem mire factum meritis sacratissimę martiris incunctanter agnoscens, omnibus vicinis qui eum luscum hesterna die viderant, nunc sanum ostendit, et hoc prodigiose patratum virtute sanctę Fidis cunctis innotuit.

Torna su ↑

[Note a p. 149]

[XII]. S. A. Torna al testo ↑

1. Inter aquas, Entraygues, chef-lieu de canton de l’arrondt d’Espalion, au nord-ouest du département de l’Aveyron, au confluent de la Truyère et du Lot. Vers l’an 1061, le Cartulaire mentionne Gerbert, archidiacre d’Entraygues, de Inter aquis, comme ayant donné à l’abbaye la moitié de l’église de Golinhac (nº 527). Torna al testo ↑