Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[80 ro]

/163/ Francese →

[XXI]

De milite qui rustico sanctę Fidis paleam abslulit, et de improbo equite percusso.

Huic predicto Palatio castrum ex nomine Lupianum imminet1, quod in mille equitibus ac fere totidem peditibus miles quidam Barnardus, cognomine Pilitus vocatus2, vallo obsedit, ferroque, igni et rapinis cuncta quę circa illud erant delevit. Hi tamen qui hujus mali prescii fuerunt, omnia sua intra murorum predicte ęcclesię ambitum coacervaverunt, et nichil extra preter tuguria sua reliquerunt. Sic ergo milites, spe rapine cassati, loca vicina peragrant, et quęque invenire possunt ad sua castra conglomerant. Sicque factum est ut miles quidam, necessitate compulsus, ad ęcclesiam illam irrueret, sarconemque palearum cuidam rustico violenter auferret. Qui cum fasce honustum equum calcaribus urguere cepisset, mirabile dictu, nullatenus eum a loco illo movere potuit, quamvis ejus utraque latera calcarium stimulis cruentaret. Iratum ergo furiis undique exagitatus, a tergo citius dissiluit, arreptoque palo graviter ejus clunes ac latera dolare cępit. Rursus super eum sine paleis sedens, tanta agilitate strepere fecit, ut nunquam eum tam facili motu noverit [80 vo] circumflecti. Cui denique paleas inponens, ut abire voluit, nullatenus perinde ut prius a loco illo moveri potuit. An fortassis equus ille stricto ense angelum contra se astantem videbat, quem dudum asina ferens Balaam mortem sibi minitantem viderat3! Stetit enim utrumque animal immobile, quod domini cruenter /164/ desevientes flagellis, ante poterant enecare, quam a loco uno passu provehere. Inter hęc vero duo animalia, specie non genere dissimilia, illud solum contigit, quod illa asina humano sermone illatis sibi immerito contumeliis reclamavit, iste autem equus tantum gemitibus quę videbat liquido manifestabat. Quid plura? Tandem vero eques ille resipiscens, Dei virtutem animadvertit presentem, ac sic deposita straminis sarcina, rustico ablata reddidit utensilia, culpam suam fatens coram astancium corona. Exoneratus ergo equus, instabiliter cepit sese motare saltibus, ac si post balnea vellet se propriis recalescere motibus. Quod rusticus ille per merita sanctę martiris cujus tenebat advocationem prodigialiter actum comperiens, ob ejus amorem palearum sarcinam militi illi adtribuit, colloque equi imposuit. Sicque mirabili dispensatione cunctipotentis Dei fit, ut qui rapta auferre nullomodo prevaluit, concessa facile secum ducere potuit. Qui ut ad ceęteros comites pervenit, cuncta quę sibi contigerant cum omnium ammiratione retexuit. Tantam vero Dei magnificenciam quidam eorum parvipendens, secum duos complices admisit, ęcclesięque claustra invasit, atque ex ipso monachorum penu panem ac vinum violenter abstulit. Denique ut omnia armenta atque suppellectilem rusticorum ibi congestam conspexit, se concito gressu rediturum dixit atque omnia illa ablaturum jurejurando intimavit. Quod ut ab illis averteretur, continuo omnis rusticorum multitudo sanctę Fidis acclamavit tutelam, in cujus protectione se ac sua devota commiserat. Ac ne hujus pessimam conspiratiotionem ad effectum usque pervenire divina sineret potencia, antequam ad suos redisset, spiritu superbię tumidus, castellum solus invasit, ubi a filio domini ejusdem municipii latenter telo confossus, infelicem animam expiravit. Quod omnes meritis sanctę Fidis [81 ro] actum veraciter agnoscentes, Deo et sanctę martiri inmensas gratiarum actiones rependunt, ac sic postea a cęterorum infestationibus tuti existunt.

Torna su ↑

[Note a p. 163]

[XXI]. S. Torna al testo ↑

1. Castrum Lupianum, château de Loupian, dans la commune de ce nom (canton de Mèze, arrondt de Montpellier, Hérault), près de Palais ou Pallas. Le Cartulaire mentionne (nº 17) Guarnerius de Loupian vers l’an 1010. (Cf. lib. I, c. xii). Torna al testo ↑

2. Bernard surnommé le Velu (Cf. lib. I, c. xii). Torna al testo ↑

3. Cf. Num. xxii, 25. Torna al testo ↑