Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[87 ro]

/179/ Francese →

[IV]

De vinculato qui ab inimicorum manibus liber evasit.

Rutenico in pago Albineum castrum a Conchacensi vico fere milibus sex distare multis ratum tenetur3, in quo miles quidam, Deodatus nomine, Rainoldum tenebat captum, quem denique ut pęnis coactus redemptionem citius tribueret, ad aliud atrocius artandum direxit municipium. Ille vero captus, inter illata sibi supplicia, sanctę Fidis continuis clamoribus ciebat patrocinia. Hunc rursus predictus Deodatus /180/ jussit sibi remitti, malis deteriora adhibiturus. Quem ductores equo impositum, intra equi phalera canabinis funibus per coxas atque renes constringentes, manibus retro vinctis, pedibus sub ventre sonipedis perinde constrictis, ad eum reducere ceperunt. Ingruente ergo noctis caligine, dum cuidam nemori in proclivio jacenti imminerent, captus ille sanctę Fidis subsidia propensis studuit vocibus sollicitare, atque votis et promissis attentius ut sibi subveniat concitare. Cujus precaminibus piissima virgo exorabiles prebens aures, continuo ita dedit omnes corporis ejus habenas exinaniri, ac si litia telę igne aposito viderentur aduri. At ille, ut sanctę virginis persensit auxilium, prepeti saltu jumento impiger dissiluit, nemoreęque densitati fuga lapsus sese permiscuit. Qui in saltus condenso delitescens virorum canumque odora indagine diligentissime investigatur, sed divina protectione tectus, neque etiam ab irruentibus sepissime super se canibus invenitur. [87 vo] Quem cum inquisitores reperire nequiverunt, putantes fuga lapsum abisse, ab ejus inquisitione quieverunt. Quibus amotis, tedio famis ille confectus post biduum die dominica a latibulo veprium erumpens, huc illucque pavitancia lumina per apertos campos versans neminem videt preter pastorem gregem armenti pascentem. Isdem vero pastor mox ut eum vidit a saltu emergentem, agnovit illum esse qui biduo quesitus remanserat inter vepres delitescens. Cui et dixit: Tunc es ille fugitivus, qui repperiri non potuisti biduo investigatus? Rumpe moras quam citus, iterque percurre velocius. Cui dum se viam nescire intimasset, pastor ille et locum edocuit et quam ab incursu hominum deviam tenere debeat ostendit. Tali indice domum regressus, modico intervallo ad sanctę virginis basilicam properans, cum inmensa gratiarum actione quanta sibi beneficia prestiterat cunctis denunciat, debitaque vota solvens, rursus alachri pectore redit ad propria.

Torna su ↑

[Note a p. 179]

[IV]. S. Torna al testo ↑

3. Le château d’Aubin. (Cf. lib. I, c. v.) Torna al testo ↑