Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[100 ro]

/210/ Francese →

[XX]

De muliere ab injuriosis nevorum: nervorum S. nevorum maculis sanata.

Quantum vero sanctę Fidis omni laude predicanda virtus et in maximis et in minimis rebus valeat, multorum approbatur testimonio operum, quorum multiplici auctoritate fulti fideli relatione nobis: vobis S. nobis coram positis exponere non ambigimus, quod futurę prosit aliquando posteritati. Qui licet magna et facundioribus congrua oratoribus compendiosa brevitate perstrinxisse hactenus prolata objurgemur, tamen ne numero surgentium prodigiorum obruti, omnino indiscussa fugiamus, maluimus in transitu summatim plura ad edificationem auditorum tangere, quam garrula prolixitate per singula herendo, parva pro magnis proferre. Hęc enim tali temperamento prelibata videntur, ut habeat in his lector unde succincto sermone delectetur et fiat ex his unde virgo sacra et martir inclita mirabilis toto orbe predicetur. Neque etiam, ut arbitramur, ea sunt, quę legentibus apposita fastidium inmoderato syrmate moveant, ne obscuritate brevitatis ignaros repellant. Quomodo namque attentio narrationis auditorum animos pariet benivolos, si docilitas ceco ignorantię interpolatur nubilo? Si fides ex auditu1, auditus autem per verba eruditur, opere precium est verba ita apposite ab ore narrantis descendere, ut et corda auditorum melliflua dulcedine demulceat, et rerum [100 vo] gestarum docilia reddat. Atque hęc actenus. Nunc vero ad sanctissimę virginis insignia gesta stili promulgatione retorquenda movemur.

Ab ineunte ętate adulescentula quędam, generis ingenuitate subnixa uberibus, dextram habebat bacatam quę nec /211/ juniperi decussu, nec titimallia1 poterat lacteo humore curari. Et quia pubente corpore jugali tempestiva foret thoro, nuptum traditur non degeneri viro. Constipatione quidem nevorum: nervorum S. nevorum manum mensę accubans tegebat velaminis operimento. Et quia sanctę virginis oratorio erat contigua, orationum eo deduci gratia cum proprio domino impetrat. Ubi perventum est, inter cętera precamiua verrucarum maxima cura mente recursat, atque in hoc tota orationis instat vigilantia. Fit mane, orationumque expletis votis, retrogradum arripiunt callem. Qui ubi nubiferum montis exuperant jugum, flexis genibus rursus beatam et gloriosam virginem blandis verbis salutant, et ut petitionum suarum memor fiat, obnixis precibus iterant. Surgentes vero ab oratione sanctę crucis triumphale signum fronti cordisque loco effigiant, et sic redeundi deposcunt licentiam. Puella vero nevosam intuens dextram, ita, mirabile dictu, invenit planam ac si ea numquam talibus scrupulis fuisset exasperata. Ibi cernere fuit, si dici fas est, altera manus Moysi, ad precepta Domini credenda prius elephantico tumore fedata, postmodum divino nutu in priori planicie coęquata2. Sed miro in modo tenuissima atque rosea superficies manus apparuit, veluti post emundationem cujuslibet medicaminis pristini adhuc signa inhesissent morbi. Da questo punto interviene un diverso copista At illa stupore simul et gaudio correpta, percepta salutis viro occultavit dona. Domo ergo reddita, ut manum a sinu exemit, mox ita sanam invenit, ac si nulla inherente macula semper esset incolomis. Quo viso, vir ejus simulque affines cęteri, collato beneficio congratulantes, sanctam Fidem vocibus attonitis collaudant, cujus virtus in tanta diffunditur miracula. Sed, o inscrutabilis superni artificis prudentia, alta celorum elimans ceraunia terręque disparibus montium acervis exasperans intersticia, quę causa fuit queve oportunitas, ut /212/ tuberab dextrę manui adempta, eadem in parte dextro pedi [101 ro] insererentur transplantata? Scimus quidem nichil te sine re fecisse, cum tua inrefragabilis providentia falli non potest in sui dispositione. Sed quicquid id est, tuam noticiam non latet. Sublata enim palla, dum cubiculariac ei detraheret periscelidesd, apparuit montuosa nevorum seges quas a manu penitus extirpaverat, Domino permittente, sancta Fides. Quod cum viro suo innuisset, rursus ad sanctam virginem luce crastina gavisi redeunt, vota et laudum preconia pro emundatione persolvunt. Hec vero Avigerna1, sic enim vocabatur, verrucosum pedem in testimonio conlatęe gratię semper habuit, ut ex corporis sui experimento, in reliquum vite suę tempus virtutes predicaret sanctę Fidis.

Torna su ↑

[Note a p. 210]

[XX]. S. C. Torna al testo ↑

1. Rom. x, 17. Torna al testo ↑

[Note a p. 211]

a. herba lacte defluens add. ult. C. Torna al testo ↑

1. C’est l’euphorbe, que les botanistes nomment encore tithymale. Torna al testo ↑

2. Exod. iv, 6, 7. Torna al testo ↑

[Note a p. 212]

b. verrucarum maculę add. ult. C. Torna al testo ↑

c. cosmeta, et au-dessus: cubicularia C. Torna al testo ↑

d. calciamenta add. ult. C. Torna al testo ↑

e. celate S. Torna al testo ↑

1. Cette Avigerne ou Avierne est la même que celle dont il a été question au chap. xxii du liv. I, et qui était la seconde femme d’Austrin de Conques. Ce récit nous présente son domicile comme contigu à Conques. D’autre part, il nous la montre, au retour de son pèlerinage, franchissant la colline sourcilleuse – la côte de Sainte-Foy – qui fait face au monastère, au delà du Dourdou, et, du haut de son sommet, saluant une dernière fois la patronne de Conques. Torna al testo ↑