Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/5/

4. De ecclesia Sancti Cipriani.

883, 30 juillet.

In conscribendis autem donationibus hic ordo servandus est ut donatio prius nomen contineat donatoris, deinde res quæ donatur, deinde cui donatur. Quamobrem ego igitur, in Dei nomen, Bernardus cedo vel dono ad locum sanctum sancte Dei æcclesie Conchas monasterii qui est constructus in pago Rutenico super fluvium Dordonis, fundatus in honore sancti Salvatoris ejusdemque sanctæ hac perpetuae virginis Mariæ et sancti Petri regni coelestis clavigeri, hubi sanctus Vincentius et sanctæ Fides tumulati quiescunt, aliquid de res proprietatis meæ, in pago prænominato, in aice → Gloss. aice Montiniacensse, villa Verneducio, cum mansis, vineis, campis et pratis, condaminis → Gloss. condaminis et omnibus ajacentiis hac pertinentiis suis, cum æcclesia quæ ibidem constructa est in honore sancti Amancii cum domibus, hortis et adjacentiis earum; et alia condamina quæ est in aro → Gloss. aro Sagnise; similiter in ipso aice, in villa Planiolas, casa dominicaria cum vineis, mansis hubi Anserannus et Arlabertus vel Leutfredus visi sunt manere, cum /6/ domibus, edificiis et omnibus ajacenciis suis; similiter in ipsa vicaria campum juris mei qui vocatur Corbaricius; et in aice Calvomontense, in villa Lonnico, mansos v cum omnibus ajacentiis hac pertinentiis eorum; et in vicaria Rutenulense, in villa Baladitiago, mansum ubi Ingilbertus visus est manere, cum ipsa pistoria et cambone → Gloss. cambone ad ipsa piscatoria aderente. Hæc omnia superius nominata cedo vel dono ad prefatum locum et monachis ibidem Deo servientibus, ubi Gibertus abba præesse videtur, ita ut ab odierno diæ et deincebs rectores ipsius æcclesiæ habeant potestatem ex prædictis rebus abendi et possidendi et quicquid juste voluerint faciendi. Sane si quis eo contra hanc donationem vel cessionem, quam pro animae meæ et uxoris meæ condam Abaltrudis, spontanea voluntate, sollempniter a præfatum locum ejus servientibus condonavi, aliquam calumniam vel repeticionem injustam incoare temptaverit, componat partibus monaste tantum et alium tantum quantum ipsa res melioratas valere potuerint, præsens vero donatio vel cessio ista inviolabilem omni tempore obtineat firmitatem stipulatione subnixa.

Actum die martis, in kalendas augusti, anno iiii regnante Karlomanno rege, in eodem Conchensi monasterio feliciter. — S. Bernardi qui hanc donationem vel cessionem scribere vel adfirmare rogavit. S. Gairardo. S. Rainaldi. S. Ingilelmo. S. Widbert. S. item alium Gairardo. S. Dadone. S. Dadone. — In Christi nomine, Widmarus rogitus scripsit.