Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/16/

14. Carta de Monasterio Sancti Petri de Clara Valle.

1062.

A primeva catholicæ fidei religione, æcclesiæ Christi atque monasteria a reverentissimis viris construuntur ac de suis prediis vel honoribus ditantur. Tandem vero propagante iniquitate et refrigerante multorum caritate, neglectui habentur et, quod pejus, /17/ o formidabile dictu, destruuntur. Sed opere precium est ut boni bona amplificent, digni digna exaltent, religiosi religiosa excolant et ornent; quare quæ seminaverit homo hæc et metet, si seminaverit in benedictionibus, de benedictionibus metet vitam eternam. Antiquis enim diebus fuit fundatum quoddam monasterium in honore sancti Petri apostoli inter castra Panatensium et Cassaniensium, sed supercrescente zizania confractum atque destructum diebus multis in magna egestatse permansit. Dum enim sedet in tristicia et non est qui consoletur, accidit ut transmearet in has partes, causa peregrinationis, quidam nobilis homo qui dicitur Albodenus, satus prosapia regum, veniens a finibus terre Anglorum, peragrans atque circumiens sancta loca pro remedio animæ suæ. Dum enim est susceptus in hospicio in supradicto castro, devenit ad jam dictum monasterium, quod olim pululante radice iniquitatis fuerat dissipatum, prostravit se in oratione, rogans dominatorem omnium pro suis suorumque flagiciis. Cum vero surrexisset ab oratione, sublevans oculos, vidit locum idoneum de montibus circumquaque septum, de vineis uberrimum, de pratis atque irriguis aliquid ornatum. Dum vidit et prospexit talia, revolvit in animo quo pacto, quo ingenio, qua ratione, quo modo reedificaretur. Ascendit in suum hospicium meditans die ac nocte quo inicio inciperet. Dum in dubio est animus ejus et dum impellitur huc atque illuc, cum omni humilitate alloquitur seniores ut quod confractum fuerat consolidarent, scilicet ut monasterium istut reedificarent. Ut autem audierunt monita, Deo opitulante, corde perceperunt, palam exclamantes dignum esse et justum. Consenserunt ætiam dictum ejus, et factum principes arborum castrorum sive submilitones, pauperes, divites, nobiles, ignobiles sed et mulieres et ad plenum laudaverunt. Ceperunt siquidem perquirere quisnam valeret ibidem Deo servientium ad cultum pietatis et religionis mentes instruere. Tum predictus vir Albodenus, dominum Amblardum Brantosmi monasterii abbatem adjudicans idoneum esse ad tale honus suscipiendum, ipsum enim solum in hac regione noverat, quia cum eo aliquantisper hospitandi gratia commoratus fuerat, cui seniores assenserunt cum convenientiis interjectis. Perpendens itaque jam dictus abbas Amblardus viarum difficultates et spatia itineris /18/ prolixa nichilque sibi proficuum esse, inito cum suis monachis consilio simul et cum Albodeno, timens ne grave facinus super hoc incurreret, decrevit comcambiare hunc locum cum Odolrico Conchacesis monasterii abbate, quod ita et fecit et litteris firmavit. Igitur communi decreto consilio, peticionibus eorum consensit Odolricus abbas et monachi Conchacences et constituerunt eis mutua vicisitudine villam suam quam in pago Bicelmense possident quæ vocatur Combariacus. Abbas vero Amblardus, revolvens animo quid sibi melius esset, elegit magis cambiationem argento habere quam in prediis, et accepit a monachis Conchacensibus solidos nonaginta et mulam obtimam, acceperuntque sui reliquias quas adtulerant et pallia et sacerdotalia vestimenta ac libros et cum suis omnibus abscesserunt, relinquentes ibi abbati Odolrico cyrographum absolutionis. Tunc supradicti seniores et Rotbertus comes et uxor sua Berta ac Petrus episcopus, concordante favore populi, donaverunt et cum adstipulatione subnixa firmaverunt suprascriptam ecclesiam sancti Petri inter castra Panatentium et Cassaniensium ad alodem sancti Salvatori de Conchas et sancto Petro de Roma, in tali ratione ut omni tempore abbas de Conchas et monachi ejusdem monasterii, ubi sancta Fides corpore quiescit, sub suo regimine de manu papæ Romani habeant, et in memoria census per singulos annos sancto Petro Romæ apostolo unum manconem → Gloss. manconem auri persolvant. Placuit hæc ratio Hugoni Cassaniensis et fratri ejus Rigaldo, et dederunt illic similiter omnia quæ ibi possidebant cum fevolibus et vicariam → Gloss. vicariam, nichil in suo jure retinentes, pro remedio animarum suarum et parentum suorum. Seniores vero Panatensium dederunt decimam → Gloss. sepulturam → Gloss. proferentias → Gloss. decimam de ipso manso et sepulturam et proferentias et totum usum quod ibi habebant. Milites etiam amborum castrorum dederunt et statuerunt corpora sua ad sepeliendum illic et nobiles feminæ similiter. Dederunt et sua sponte decimas de precio equorum, mulorum mularumque, cassium atque loricarum. Firmaverunt etiam et statuerunt hæc omnia quæ hic sunt scripta jurejurando seniores amborum castrorum, et omnes milites juraverunt similiter, et constituerunt ut filii eorum simili modo jurent aut in vitas patrum aut post mortem illorum. Si enim non juraverint filii eorum, non habeant partem in hereditate patrum suorum, /19/ excepto uno manso. Et hoc juraverunt ut, in jam dicto monasterio nec in ipso burgo nec in mansionibus que fuerint illic factæ, hominem illic non assalient nec feminam per iram nec per mortem nec per captionem, nec suam substantiam illis tollant, nec faciant injuriam ad homines egredientes et regredientes a mercato nec feminas suo sciente; et juraverunt ut adjutores sint, quando monachi eos commonuerint, de omni honore istius loci, si ibi aliquis male voluerit tractare vel facere.

Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo sexagesimo secundo, a passione millesimo vicesimo viiii, residente in cathedra papa Romano Alexandro, regnante Phylippo rege Francorum. — S. Petri episcopi. S. Berte comitisse. S. Deusdet Pana. S. Hugonis Gassaniensis et fratris ejus Rigaldi. S. Rodoardi. S. Guarnerii. S. Poncii. S. Petri. S. Hugonis monachi. — Deusdet monachus scripsit.