Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/19/

15. Item de eodem.

1060, 17 novembre.

Igitur Alboynus Anglorum terræ urbis Lundena hortus fuit. Pater ejus Heroldus rex fuit Anglorum terre, mater ejus nomine Alvena. Alboynus, homo nobilis et fidelissimus christianus, pergit in peregrinatione in universum mundum propter amorem domino Deo et sancta Maria matris Domini et sancto Petro et omnes apostolos Domini. Tunc venit in Galliis in comitatu de Ruthenico, et post hæc advenit in unum vicum dispersum atque confractum qui fuit ab holim locus dedicatus in honore Domini et sancti Petri. Prosternens se in hoc loco, adoravit Dominum et, completa oratione, assumpsit in montem ad castello qui dicitur Panade et mansit ibi tres dies, et admonuit seniores de Panado et duos fratres Hugone atque Rigualdo, seniores de castello Cassanias, et Guarnerio fevoale illorum, et ait ad ihos: « fratres karissimi, in ista vestra valle fuit ab holim ecclesia instructa atque delicata in honore sancti Petri apostoli et est dispersa. Reedificate illa in honore Domino et sancti Sepulchri et sancti Petri et sancti Thome apostoli et sancti Sicharii innocentis. » At illi dixerunt: « frater peregrinus, volumus aedificare monasterium de monachos /20/ in amore quem tu dicis, si ad episcopum Petrum et a comitissa Richarda placet. » Tunc venerunt ante episcopum atque comitissam et dixerunt qui supra scriptum est. Responderunt illi: « sic fiat. » Tunc venit episcopus Petrus ad edificationem in illo loco et amonuit istos seniores supra scriptos: « audite, fratres, voluistis ædificare in istum locum monasterio in honore Domini et sanctæ Marie et sancti Petri et sancti Thome apostoli, illum mansum in qua æcclesia est cum fevales meos et cum meum drictum → Gloss. drictum alodem in tale ratione qua dicitis. » Dixerunt duo fratres Hugo atque Rigualdus: « nos donamus et imitamus ista æcclesia cum cimitherio et mansum in qua ecclesia est totum et ab integrum ad alodo cum dricto nostro a domino Deo et sancti Sepulchri et sancti Petri et sancti Thome apostoli et sancti Sicharii martyris, pro redemptione anima patre nostro Raimundo et matre nostra Richelda et pro peccata nostra redemptione, et iterum donamus corpora nostra ad sepeliendum et munera nostra quæ ad obitum mortis ad elemosina nostra pertineat, et decimam de illum precium quæ nos prendiderimus de equis nostris, et de lorichas et de mulas atque mulos et de caballarios → Gloss. caballarios de nostro castello; sepultura de corpora illorum donamus. » Et caballarii de elemosina illorum et de sepultura fecerunt similiter. Et seniores de Panado decimam → Gloss. decimam quæ habebant in illum mansum et sepultura et drictum de illorum vigerios totum et ab integrum donaverunt; et iterum isti seniores sepulturam de illorum corpora et de elemosina quæ ad obitum mortis pertineat, et decimam de equis illorum et de lorichas et de mulos atque mulas de illum pretium quem prendiderunt donaverunt ad locum, et caballarii de Panado fecerunt similiter. Tunc venerunt in ecclesia sancti Desiderii Deusdet de Panado et Ictor et Hugo et Berengerius et Geraldus et duo fratres seniores de Gassanias Hugo atque Rigaldus, et caballarii de istos castellos juraverunt ita: « de ista hora in antea nos, in illa ecclesia qui supra scriptum est de sancto Petro apostolo nec in cimiterio, nec in illas mansiones quæ per manu Alboyno nec per monachos de illo loco factas erint vel acceptadas fuerint, nec in marcado, homines nec feminas non aucirem nec membra illorum no lor tolrem, nec pro redemptione non destrengerem, sine grado Alboyne aut monachos de isto loco, nostro sciente. Et si homines /21/ vel feminas forfacturas → Gloss. forfacturas faciunt ad illo loco vel ad alla honore vel ad allos mercatores que veniant ad regrediant ad illum mercatum, erimus adjutorio domino Deo et sancto Petro sine inganno, per quantas vices nos commonuerit Alboynus aut monachi de illo loco. Si o tenrem et o atendrem cum in ista carta scriptum est, nostro sciente, per istos sanctos. »

Ista ecclesia dedicata est et donus iste firmatus est xv kalendas decembris, die lunis, luna xxii, anno ab incarnatione Domini mille lx, a passione millesimo xxviii, regnante papa Romano Nicholai, regnante Philippo rege Francorum1.

Torna su ↑

[Nota a pag. 21]

1. Il n’y a pas accord entre ces indications chronologiques. Torna al testo ↑