Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/21/

16. Carta de æcclesia de Salars.

1070 - environ 1090, janvier.

In nomine summe et individue Trinitatis, ego Hugo vicecomes dono domino Deo et sanctæ Fidi de Conchis et abbati Stephano et monachis qui nunc sunt ibi vel futuri sunt, pro remedio animæ meæ æcclesiam meam de Salars quæ est consecrata in honore sancti Martini, quantum ego in dominium habeo aut aliquis de manu mea hahet. Et do similiter æcclesiam sancte Mariæ de Archas, sicut ego melius haheo aut ullus homo per me. Dono etiam quinque mansos inFrontinies, videlicet in Podio Guarnal unum, in la Vileta alium, in Frontinio i, in la Rocheta i, in la Ceparleira i, in Angles i, in Joz ii, in Genesta ii, in Molaezes ii, in Vellag i, in Boschet i, in las Combetas i, in Castrias iiii, in Plano Podio i. Dono similiter in villa Ameliavensi Durantum Petitum et domos ipsius et servicium et omnia quæ de me tenet, et in ipso Ameliavo partem quam haheo in Ledda → Gloss. ledda. Hoc totum supra scriptum dono domino Deo, sancto Salvatori et sanctæ Fidi in tali ratione ut, si aliquis de parentibus meis aut de meis hominibus aliquam calumpniam fecerit, non habeat partem in hereditate mea et insuper iram omnipotentis Dei incurrat.

Facta carta ista die dominica in mense januario, regnante Philippo rege. — S. Hugonis vicecomitis qui hanc donationem fecit et manu sua firmavit. S. Rixendis matris suæ. S. Poncii Ruthenensium episcopi. S. Aldeberti de Malvas. S. Bermundi, S. Aigfredi. S. Odolrici. S. Rigualdi. S. Petri. S. Bernardi Berengerii.