Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/24/

19. De eadem.

1065 - environ 1090, 7 juillet.

In nomine Domini. Ego Stephanus abbas Conchacensis cum consensu fratrum dono Petro Bermundo in villa de Palatio talem vicariam, scilicet medietatem de placitis placitis → Gloss. justiciis → Gloss. vesticionibus → Gloss. et de vesticionibus illorum hominum qui sunt de illius vicaria. De placitis vero et de justiciis et vesticionibus illorum hominum qui non sunt de illius /25/ vicaria, hoc est de clericis et de hominibus propriis monachorum et de illis qui stabunt in dominicis mansionibus eorum vel in cimiterio et in illis locis qui transacto tempore fuerunt sanctæ Fidi in dominio sine vicaria, nichil illi dono. Dono ergo illia pendariam quæ est vicarialis et medietatem de auseddaz et medietatem de furno, excepto fornatico de pane monachorum, et de agnis et de spatulis, et in uno quoque vicariali manso unum receptum cum iiii militibus et uno serviente et locale ad habitandum in ecclesiam et stratam, sicut ego et Sigerius Salomon in præsentia illius terminavimus. Haec vero in tali convenientia ibi dono ut nulli possit dare nec inpignorare nec commutare nec vendere nisi monachis sanctæ Fidei de Conchas, et si mortuus fuerit sine filio vel filias legitimo de uxore vel ejus filii vel filiae legitimi sine filiis legitimis de uxore mortui fuerint, totum sanctæ Fidi et monachis de Conchas remaneat in dominio. Per hanc ergo prenominatam vicariam quam de manu mea accipit est meus homo et jurat michi fidelitatem, et facit firmitatem per suam fidem quod placitos et convenientias quas michi facit firmiter teneat et contra cunctos qui predictum honorem de villa de Palatio inquietare vel perturhare voluerint, excepto solo corpore patris sui, michi secundum suum posse adjutorium faciat. Similiter si filii vel filie ejus legitime nati de uxore vel filii vel filie filiorum illorum nati legitime prædictam vicariam habere voluerint, eam de manu Conchacensis abbatis accipiant, et quos placitos et fidelitates vel firmitates ipse Petrus Bermundus michi facit tales ipsi abbati grates faciant.

Facta carta donationis nonas julii, regnante Phylippo rege. — S. domni Stephani abbatis qui hanc donationem dedit et firmare rogavit. S. Bernardi monachi. S. Bertrandi monachi. S. Sigerii Salomonis. S. Petri Geraldi. S. Petri Arnaldi. S. Bego monachi. — Stephanus monachus scripsit.