Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/64/

66. Æcclesia de Perairols.

1065-1087, 22 avril.

Nobiliorum virorum et amicorum Dei qui rebus et prædiis suis æcclesias Dei ubi corpora beatorum martirum requiescunt hereditaverunt exemplo ego Dodo de Samathan provocatus precipue, sperans ab eo retribucionem vitæ eternae occipere qui dixit fidelibus suis: « date et dabitur vobis », adt ? sic adt augeo donum quod pater meus Helias fecit Salvatoris et sanctæ Fidis de Conchis. Pater meus namque dedit sancto Salvatori et sancte Fidi alodem suum de Perairols, scilicet domos et ortos et villam qui edificaturi erant inibi supervenientes homines, (nam tunc nulla ibi erat habitacio hominum, excepto latronorum in silvis latencium), et justiciam → Gloss. justiciam et vicariam et omne servicium ville; et de omni alode qui foris villam est qui pertinet ad Perairols retinuit medietatem in dominio et medietatem sanctæ Fidi dedit. Ego vero Dodo filius ejus, quia jam virtutibus sanctæ Fidis et magno labore monachorum constructa est ibi ecclesia et villa admodum hedificata, et quod /65/ fuit prius incultum est cultum et gratia Dei ad habitandum aptissimum, ut melior et firmior tradicio et helemosina patris mei, totum quod ipse et ego retinuimus, scilicet medietatem supradicti alodis et omne servicium et omne redditum quam juste et injuste requirebam, totum et ab integrum quod habui usque nunc et visus sum habere cedo et dono sancto Salvatori et sanctæ Fidi de Conchis, et abbati Stephano suisque successoribus et monachis tam presentibus quam futuris, in presentia monachorum qui tunc fuerunt in capitulo Concharum quando fuit facta hæc donatio, et in præsentia meorum nobilium virorum quos hæc adfirmare subterius rogaho. Quod si aliquis heredum meorum hanc donationem voluerit infringere aut inquietare, non hoc valeat vindicare quod requirit, sed insuper iram Dei omnipotentis incurrat et sit anathema cum Juda traditore, sitque exheredatus de omni honore meo et super componat pro inquietacione quinque lihras auri purissimi, et deincebs hec donatio firma et stabilis permaneat.

Facta carta donatione ista x kalendas madii, feria iv, regnante Phylippo Francorum rege. — S. Dodoni. S. Willelmi de Spaun. S. abbati de Lumhers. S. Oddoni de Lanues. S. Oddoni de Soler. S. Willelmi Garmundi. — Durantus scripsit.