Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/65/

67. Æcclesia beati Marcialis.

Fin du xe siècle.

Testamentum et breve memoriale de æcclesia beati Marcialis que est in comitatu Tolosano, cominus fluvium quod vulgariter dicitur Saucia, quam Stephanus Pruinensis monachus adquisivit ad altare beatæ Fidis de Galatea Quercu, hoc est totam ecclesiam et ecclesiasticum totum et terciam partem ecclesiasticum → Gloss. decimarum → Gloss. sepulturam → Gloss. primicias → Gloss. babtisterium → Gloss. decimarum de pane et vino, et totam decimam de lino et lana et de carnali, et sepulturam totam et primicias et babtisterium et omnia quæ æcclesie beati Marcialis atinent, oc totum et abintegrum donavit Amalvinus et Raimundus Hugo cum fratribus suis, et Petrus Gauzbertus cum cæteris suis fratribus, sine ullo censu et sine ullo servicio, adquisito altare beate Fidis de Galatea Quercu et Stephano Pruinensi qui in illo temporis erat obediencialis ipsius /66/ cellule, atestantibus et confirmantibus omnibus militibus ipsius castri et cunctis hominibus ipsius ville, et omne quod presbyter atque Willelmus Stephanus ibi tenuerunt unquam et alter ab eis. Et postea venit Petrus Gauzbertus et filius suus Willelmus donavit illam partem quæ retinuit a domino Deo et sanctæ Fidis et ad abbates et ad monachos in præsentia Petro Raimundo de Sancti Genesii et Radulfo del Casse.