Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/93/

100. Item.

957, août.

Domino magnifico Guidone sacerdote emptore. Nos enim, in Dei nomen Aldegarda et filius meus Deusdet et filia mea Uxendis pariter venditores, juxta textum vendicionis consta nos tibi vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidisemus, quod ita et tradidimus, et per hunc carta tradiccionis manibus tibi tradimus, hoc est vinea nostra qui nobis justissime obvenit, illa vinea que Rodulfus plantavit in precaria → Gloss. dinariaddas → Gloss. precaria dinariadas tres, et illa vinea quam Bernardus similiter plantavit dinariadas v; et sunt ipsas vineas in pago Ruthenico, in ministerio Dunense, in loco quæ dicunt Vermecalme; et ipsas vineas in se fines habent: de uno latus vinea vel terra Airado, de alio latus terra vel vineas ad ipsos venditores; quantum in ipsa carta loquitur totum tibi vindimus; et accepimus nos de te precium in presente, sicut inter te et nos bene complacuit et convenit, hoc sunt solidi xx denarii v, manifestum est quod de ipso precio nichil remansit in debito; ita ut post hodiernum diem habeas, teneas, possideas et facias exinde quicquid facere volueris, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego, inmutatas voluntates nostras aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissi apposita persona fuerit qui contra te aut contra carta vindicione ulla calumnia generare presumpserit et qui hoc infrangere voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat exinde quod lex est, quodactus exsolvat, quod petit non vindicet, sed presens carta vindictione ista omnique tempore firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa.

Facta carta vindicione ista die marcio, in mense augusto, annos iii quod Lotarius rex cœpit regnare. — S. Aldegarda. S. Deusdet. S. Uxendis qui eam hrmare rogaverunt. S. Aimenrado. S. Radulfo. S. Ausberto. S. Girardo. S. Dodone. — Ragambertus scripsit.