Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/94/

101. Item de Vermocalmo.

955-986, mars.

Domino magnifico Guidone sacerdote emptore. Nos enim, in Dei nomen, Aldiardis et filii sui Deusdet et Uxendis pariter venditores, juxta textum vendicionis constat nos vobis vendidissemus, quod ita et vendedimus, et per hunc carta tradicionis manibus tibi tradimus, hoc est terra vel vinea nostra qui nobis justissime obvenit; et est ipsa terra et ipsa vinea in pago Rutenico, in vicaria Dunense, in loco quæ dicitur Vermecalme; et sunt aripendo duo et dimidio; et habet fines: de uno latus terra ad ipso emptore, de alio latus vinea ad ipsos vinditores, de tercio latus vinea sancti Salvatoris vel sancta Fide, de quarto latus prato Galtario; quantum istas fines loquitur totum et ab integrum tibi vendimus; et accipimus precium solidos xvii, de ipso precio non remansit in debito; quia post die abeas, teneas, possideas et facias quicquid facere volueris sine ullo contradicente in omnibus sane; et si ulla potestas inquietare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta ista die jovis, in mense marcio, regnante Lotario rege. — S. Aldialdis et filii sui Deusdet et Uxendis qui carta ista scribere vel firmare rogaverunt. S. Gauzberto. S. Bernardo. S. Aimenrado. S. Rodberto. S. Galterio. — Ragambertus scripsit.