Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/94/

102. Item.

Vers 1012, mai.

Domino magnifico emptore. Ego enim, in Dei nomen, Bernardus vendo sancti Salvatoris et sanctæ Fide, et a domino Airado abbate illo alode meo de Vermcalmo, hoc sunt vineas, cum terras cultas et incultas, quantum ego Bernardus in ipso loco habeo totum vendo sancti Salvatoris et sanctæ Fide, et a domno Airado abbate et a cuncta congregacione; et accepi de vos precium solidos xl et quatuor; et habet in se fines: de uno latus terra sancti Salvatoris et sanctæ Fide, de alio latus terra Deusdet, de tercio latus rivo decurrente, de quarto latus alio rivo de /95/ Pedreleiras; quantum infra istas fines aspicit totum vendo sancti Salvatoris et sanctæ Fide, sine ullo contradicente in omnibus sane. Siquis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis ulla calumpnia inquietare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista in mense madio, feria vii, regnante Rodberto rege. — Et si homo est qui istum alodem contrapellaverit et ego Bernardus non gueriore ad sanctos. Illo meo manso de illa Costa, ubi Bernardus visus est manere, cum vineas, cum pratos, cum albareddas → Gloss. trolio → Gloss. albareddas, cum trolio, cum terras cultas et incultas, totum relinquo sancti Salvatoris et sanctæ Fide, sine ullo contradicente in omnibus sane. — S. Bernardo qui carta ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Frotardo, S. Austrino. S. alio Frotardo. S. alio Austrino. S. Deusdet. — Oddo scripsit.