Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/95/

103. Item.

964, avril.

Domino magnifico Guidone presbyter emptore. Ego enim, in nomen, Aldegarda et filii sui Deusdet et filia sua Uxendis pariter venditores, juxta textum vendicionis costa nos tibi vendidissemus, quod ita et vendedimus, et per hunc carta tradiccionis manibus tibi tradimus, hoc est vineas nostras qui nobis justissime obvenit; et sunt ipsas vineas in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in loco quæ dicitur Vermecalme; et sunt vineas que faciunt ipsius Guido et Garibertus et Benedictus; et ipsas vineas habent fines: de duas partes terram vel vineam ad ipsos venditores, de tercio latus vinea Airado et Guidone, de quarto latus vinea sancto Salvatore; quantum istas fines loquitur totum et ab integrum tibi vendimus; et accipimus precium solidos xiii denarios x, isto precio non remansit in debito; quare post odiernum diem abeas, teneas, possideas et facias quicquid facere volueris, sine ullo contradicente sane. De repeticione tibi dicimus et si ullus homo sed de hanc carta vendiccione ista se abstraere voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendiccione ista die lunis, in mense aprili, annos x quod Lotarius rex cepit regnare. — S. Aldegarda et filii /96/ sui Deusdet et filia sua Uxendis qui carta vendicione ista scribere vel firmare rogaverunt. S. Bernardo. S. Geraldo. S. Ugone. S. Ingelberto. S. Aimerado. — Ragambertus scripsit.