Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/96/

104. Item.

997-1004, mai.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Gauzbertus clericus et Aganus venditores, juxta textum vendicionis constat nos vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod ita et tradidimus, hoc est vernaria → Gloss. vernaria nostra in loco que vocatur Vermcalme, et in ipso loco ipsa terra quæ Gauzbertus visus est abere; et habet ipsa vernaria et ipsa terra in se fines: de uno latus terra Bernardo, et de alio latus terra Deusdet, et de tercio latus gutta → Gloss. gutta decurrente; quantum ad ipsa vernaria aspicit vel aspicere videtur totum et ab integrum vendimus sancti Salvatoris et sancta Fide, vel domni Girberti abbati cum cuncta congregatione sancti Salvatoris et sancta Fide, ut per hanc cartam manibus vobis tradimus; unde accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc sunt solidi vii Poges que habuit Gauzbertus, et Aganus solidi ii de Pogesos, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum; ut post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona ulla calumnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die sabbato, in mense madio, regnante Rodberto rege. — S. Gauzberto clerico et Aganone qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Bernardo. S. Deusdet. S. alio Bernardo. S. Arlando. S. alio Deusdet.