Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/96/

105. Item.

961, octobre.

Domino magnifico Guidone presbyter emptore. Ego enim, in Dei nomine, Aldiardis et filius suus Deusdet et filia sua Uxendis /97/ pariter vinditores, juxta textum vendicionis consta nos tibi vendidissemus quod ita et vendedimus, et per hanc carta tradiccionis manibus tibi tradimus, hoc est vinea vel terra qui nobis justissime obvenit, et est ipsa vinea vel terra qua Bernardus e Radulfus plantaverunt in precaria → Gloss. dinariada → Gloss. precaria, et desuper dinariada de terra, et desuptus terra cum verniaria; et sunt ipsas res in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in loco que dicitur Vermecalme; et ipsa vinea et ipsa terra habent fines: de duos latus vinea vel terra ad ipsos venditores, de tercio latus vinea vel terra Bernardo, de quarto latus gutta → Gloss. gutta decurrente; quantum istas fines loquitur tibi vendimus totum et ab integrum; et accepimus precium solidos xxxii, de isto precio non remansit indebito; ita ut post die habeas, teneas, possideas et facias quicquid facere volueris. Sane si quis nos aut ullus homo inquietare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista die jovis, in mense octobris, anno vii quod Lotarius rex cepit regnare. — S. Aldiardis et filii sui Deusdet et filia sua Uxendis qui carta ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Aimenrado. S. Girardo. S. Bernardo. S. Gauzberto. S. Radulfo. — Ragambertus scripsit.