Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/115/

127. De Muracione.

Avant 997-1004, mai.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim in Dei nomen, Bernardus sacerdos et frater meus Andreas et soror mea Martina venditores, juxta textum vendicionis constat nos vobis vendidisse, quod ita et vendimus, tradidisse, quod ita et tradidimus, hoc est alodus noster quæ nobis justissime per conquistum → Gloss. conquistum obvenit. Et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in loco quæ vocatur Muraciono, ubi Unaldus visus est manere, /146/ cum trolios → Gloss. trolios, cum vineas, cum pratos, cum terras cultas et incultas. Et habet ipse alodus in se fines: de tres partes terra sancti Salvatoris et sanctæ Fide, et de quarto latus terra Aigfredo. Quantum infra istas fines concluditur totum et ab integrum vendimus sancti Salvatoris et sancta Fide, et a domno Girberto abbate cum cuncta congregacione monachorum; unde accepimus de vos precium, hoc sunt solidi xxx de Lemoticanos, et retro nos nichil remansit indehitum; et post hunc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis qui contra hanc carta vendicione ista ulla calumpnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista feria iiii, in mense madio, regnante Rodberto rege. — S. Bernardo et fratre suo Andrea et sorore sua Martina qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Rainaldo. S. Gauzfredo. S. Austorgio. — Oddo rogatus scripsit.