Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/116/

128. In Mossito unus mansus.

908, juillet.

Domino magnifico Austrino emptore. Ego enim, in Dei nomine, Abolenus venditor, consta me tibi vendidisse, quod ita et vendidit, hoc est alodus meus qui michi per comparacione advenit, qui est situs in comitatu Ruthenico, in ministerio Rutulense, in villa cujus vocabulum est Mossito. Propterea ego vindo tibi in ipsa vinea manso meo, cum curtes et ortos et campis et vineas et pomifera et omnia quantumcumque ego in ipsa villa visus sum habere vel possidere, quæsitum → Gloss. quæsitum vel adinquirendum est, totum et ab integrum tibi vendo; unde accipio ego de te precium de presente, sicut inter nos convenit aut nobis bene placitum fuit, in argentum ↓ nota hoc est in argentum aut in alodum aut in alias res conpreciatas valentes solidos ccc tantum. Et ego pro ipsa precia istas res superius conscriptas vel denominatas in integrum tibi vendo, et per hanc cartam vendiccionis manibus tibi trado ad jure proprium, ad abendi, vindendi, donandi seo liceat comutandi, /117/ ut in omnibus habeas potestatem de istas res quicquid facere volueris ad jure proprium perpetualiter. Sane si quis fuerit ipse in post modum, emutata voluntatae mea, aut ullus de heredibus meis aut ulla oposita vel emissa persona qui contra te aut presens vendicionem istam ire aut egere aut ulla calumpnia generare presumpserit, illut quod petit non vindicet, sed insuper componat tibi una cum fisco auri libras tres, et sua repeticio nullum habeat effectum, et hæc vendicio ista a me facta omnique tempore firma et stabilis permaneat stibulacione subnixa.

Facta carta vendicionem istam in mense juli, anno x regnante Karolo rege Franchorum et Aquitanorum. — S. Albodeno qui hanc vendicionem istam scribere vel adfirmare rogavit. S. Rainone. S. Aigfredo. S. Genesio et Bernardo. S. Gunam et Guilaberto. S. Abone. — Guaribaldus rogatus scripsit.

[Nota redazionale a pag. 116]

in argentum qui e altrove il prezzo di vendita è espresso convenzionalmente in argento, ma si dà facoltà di pagarlo con beni di valore equivalente. Torna al testo ↑