Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/133/

150. Item.

997-1004, mai.

Domino magnifico Girberto abbate emptore. Ego enim, in Dei nomen, Arlandus et uxor mea Godalberga venditores, juxta textum vendicionis constat nos vendidissemus, quod ita et vendidimus, tradidissemus, quod itaet tradidimus, hoc est una sestariata → Gloss. vernaria → Gloss. gutta → Gloss. sestariata de terra cum ipsa vernaria, in loco quæ vocatur Sentres. Et habet ipsa terra et ipsa vernaria in se fines et confrontaciones: de uno latus gutta decurrente, et de alio latus terra Bernardo. Quantum ad ipsa terra et ipsa vernaria aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum vendimus sancti Salvatoris et sancte Fide, et domni Girberti abbati cum cuncta congregacione sancti /134/ Salvatoris et sancta Fide, ut per hanc cartam manibus vobis tradimus; unde accepimus de vos precium, sicut inter nos et vos bene complacuit, hoc est unus bovis et denarii vii, et de ipso precio retro nos nichil remansit indebitum; ita ut ab hanc diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis licentiam habeatis ad faciendum in omnibus sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aut ulla amissa persona ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista sub die sabbato, in mense madio, regnante Rodberto rege. — S. Arlando et uxore sua Godalberga qui carta vendione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Bernardo et Aganone et alio Bernardo vel Grimaldo et Deusdet. — Salustrius rogatus scripsit.