Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/177/

209. De Jam Lucis.

Vers 1019, mars.

Domino magnifico Adalgerius abbas et cuncta congregacio sancti Salvatoris et beatissime Fidei Conchensis cenobii emptores. Ego enim, in Dei nomine, Grimardus et Gaucelmus et Aimardus fratres mei, et uxor mea Rodberga, et filii mei Guicardus et Rodgerius et Boso et Saisinellus et Grimardus et Stephanus et Ermengarda soror eorum, nos pariter venditores, vendimus ad ipso Adalgerio abbate et ad ipsos monachos de Conchas illo alode nostro de Jamlucias totum et abintegrum, quantum nobis visus est habere et possidere, excepto illo manso que ego Grimardus dedi Guicardo filio meo ubi Leudgarius visus fuit manere. Et accepimus de ipsos monachos sancte Fidei precium, sicut inter nos et ipsos bene complacuit, hoc sunt solidi centum octuaginta; et post hodiernum diem habeatis, teneatis, possideatis et quicquid facere volueritis faciatis, sine ullo contradicente in omnibus /178/ sane. Si quis nos, inmutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris qui contra hanc carta vindicione ista ulla calumpnia generare præsumpserit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

Facta carta vendicione ista in mense marcio, feria iii, regnante rege Rodberto. — S. Grimardo et fratres suos et filios suos et filia qui carta vendicione ista fieri vel affirmare rogaverunt. S. Raimundo, Sicfredo, alio Sicfredo, Deusdet, Leudgardis. — Et si ullus homo istum alodem supra scriptum de comunia → Gloss. comunia sancti Salvatoris et sanctæ Fidei tollere voluerit, fiat excommunicatus et anathematizatus et a limina sanctorum sequestratus, et habeat partem cum Dathan et Abiron et cum Juda proditore in inferno inferiore. Amen. — Donadeus scripsit.