Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/178/

210. De Genoliaco.

969.

Locum sacrum sancta æcclesia qui est situs super alveum Dordonis in honore domini nostri Jhesu Christi seu sancti Salvatoris, hubi sanctus Vincencius vel sancta Fides tumulati consistunt, hubi Stephanus episcopus et Hugo abba rectores esse videntur. Ego enim, in Dei nomine, Abbo cedo vel dono ad ipsa casa Dei jam supra dicta aliquis de res meas qui per hereditatem michi venerunt, hoc est caput mansus meus, cum curte et orto, cum exeo et regresso, cum tres denariatas → Gloss. denariatas de vinea. Et est ipse alodus in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in villa que vocatur Genoliaco; et habet ipse alodus fines vel confrontaciones de totas partes terra sancti Salvatoris. Quantum infra istas fines concluditur, totum et abintegrum dono ad ipsa casa Dei jam supradicta, pro anima mea et pro anima jenitori meo Bernoni et pro anima genitrice mea Hoddane; in ea vero racione, quamdiu ego vivo, teneam et per singulos annos donet vestidura duos sestarios de vino, et post obitum meum ad ipsa casa Dei remaneat, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona vel ullus homo per ullo quoque injenio qui contra carta donacione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciat quod lex est.

/179/ Facta carta donacione ista sub die sabbato, anno xv regnante Lothario rege. — S. Abono qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogavit. S. Regibaldo, Guinarando, Addraldo, Abbono, Accapito. — Rodbertus rogatus scripsit.