Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/187/

222. De Redunda.

914.

Locum sacrum sancti Salvatoris Conchas monasterii qui est constructus in honore Domini, ubi sanctus Vincencius et sancta Fides tumulati requiescunt in corpore, ubi Rodulfus abba præesse videtur cum monachis suis ibidem Deo servientes, et est juxta ecclesia qui est consecrata in honore sancte Marie genitricis Domini et sancti Petri qui est claviger cælestis. Ob hoc igitur ego enim, in Dei nomen, Sigoinus, prompto animo vel hona voluntate, cedo ad ipso altario Dei cessumque in perpetuum esse volo, una pro remedium anime Rodulfo abbati et Johanni præpositi et cuncta congregacione monachorum sancti Salvatoris Conchas monasterii tam vivis quam defunctis vel pro cunctis /188/ fidelibus vivis et fidelibus defunctis, ut Dominus hac redemptor noster remissionem concedat nobis de peccatis nostris, propterea ego Sigoinus cedo ad ipso altario Dei vel ad ipsos sanctos in cujus honore est consecratus, hoc sunt mansos duos ubi Ingelbertus Bertelmus visi sunt manere. Et sunt ipsi mansi in pago Ruthenico, in aice → Gloss. garricis → Gloss. aice Montiniecense, in loco que vocatur Redunda; et sunt ipsi mansi cum curtes et ortos, cum exeos et regressos, cum vineis, cum pratis, pascuis, silvis, garricis, aquis aquarum vias decursibus. Quantum ad ipsos mansos aspicit vel aspicere videtur, quistum → Gloss. adinquirendum → Gl. concinanda → Gloss. quistum vel adinquirendum est, totum et abintegrum cedo ad ipso altario Dei, consentiente Rodulfo abbate vel cuncta congregacione sancti Salvatoris, ad sacrificium vel ad luminaria concinanda, ea vero racione qui ipsis mansis vel ipsa carta abuerit in potestate de ipso quadragesimo usque in finem pasche ante ipso altario luminaria persolvat, et per singulos annos ipsas kalendas que Segoinus migravit a sæculo ipsa carta in capitulo legat et ipsos monachos beneficiat, et si negligens fuderit, sancta Maria et sanctus Petrus sint illi ad condempnatione in diem judicii. Sane de repeticione si quis ego, emutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla aposita vel subrogata persona qui contra hac carta cessione ista ulla calumpnia generare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed insuper componat ad ipso altario Dei vel ad ejus servientes auri libras iii, sed insuper Deum propicium non habeat, sed sancta Maria et sanctus Petrus et omnes sancti vel omnes sanctas Dei illi sint ad condempnationem in die judicii, et in eadem dampnationem ubi Judas qui Dominum tradit est condempnatus in ipsa dampnatione sit, et fiat anatema vivus et mortuus et hic et in perpetuum, amen; sed præsens cessio ista a me facta firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa.

Facta carta cessione ista die sabbato, anno xvi regnante Karlo rege. — S. Segoino qui cessione ista fieri vel adfirmare rogavi. Rodulfus abba recognovi et cuncta congregacio sancti Salvatoris Conchas monasterii. S. Adalgario, Archiberto, Adalgrimo, Aldeberto, Rainono. — Hictor scripsit.