Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/253/

323.

960, mai.

In Dei nomen. Placuit atque convenit inter virum venerabilem Stephano episcopo seu Hugoni abbati et cuncta congregatione monachorum qui sunt in Conchas monasterii, et Bernardo et uxore sua Adalaizcis quo inter se concambiare debuissent, quod ita et fecerunt. Dedit itaque Bernardus et uxor sua Adalaizcis a partibus Dominum omnipotentem et sanctis qui sunt in Conchas monasterio haliquid de alodem nostrum, hunum mansum hubi Andraldus visus est manere, quantum quistum → Gloss. quistum vel adinquirendum est, totum et abintegrum vobis donamus in concambio, pro illo manso quæ de vos accepimus in Anglaris, ut post hac die habeatis, teneatis, possideatis et faciatis exinde quicquid facere volueritis, sine ullo contradicente in omnibus sane. Si quis, emutata voluntate nostra, aut ullus de heredibus nostris aut ulla emissa vel subrogata persona fuerit qui contra concambiara ista ulla calumpnia inquietare voluerit, hoc ei non liceat facere, secl faciat exinde quod lex est.

Factac arta concambiaria ista die veneris, in mense madio, anno vi quod Lotharius rex cepit regnare. — Bernardo et uxore sua Adalaizcis qui carta concambiaria ista scribere vel adfirmare rogaverunt.