Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/292/

395. De Casalis.

1004, 26 septembre.

Dum in presenti vita et adhuc in isto sæculo sumus, cogitare debemus unusquisque de eterna retributione ut, quando ad diem judicii venerimus, audire possimus, sicut Dominus in evangelio dicit: « Venite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. » Igitur ego Rostagnus dono de hereditate mea, qui michi ex projenie parentorum meorum legibus obvenit, ad cenobio sancta Fide in Conchas, et est autem ipsa res in comitatu Aptense subtus castro quæ vocant Auribello, in villa que nominant Casalis, hoc est mansum unum hubi habitat Gausaldus. Ipsum mansum, cum vineis et campis et pratis et ortis et exigis et cum omnibus apenniciis ejus, dono ad ipsum cenobium supra scriptum vel ad dominum abbatem nomine... vel ad ipsum priorem nomine... vel ad ipsos monachos qui ibidem Deo servituri sint aut successores eorum, pro remedium et liberacionem de genitori meo nomine Bermundo et de genetrice mea nomen Folcrada que fuerunt condam, ut Deus omnipotens per intercessionem sanctorum ipsorum et orationes monachorum absolvere dignetur peccata eorum. Sane si quis nos vel heredes nostri aut ullus homo vel subrogata persona qui contra carta ista elemosinaria ire aut agere vel contrariare voluerit, maledictionem habeant, sicut Datan et Abiron qui terra vivos obsorbuit, et fiant anatematizati et in infernum inferiori /293/ projecti, et post hoc carta elemosinaria ista firma et stabilis permaneat omnique tempore.

Facta carta elemosinaria ista vi kalendas septembris, anno xii regnante Rodulfo rege Alamandorum sive Provincie. — S. Rostagnus, qui carta elemosinaria ista scribere fecit et testes firmare rogavit, manu sua firmat. Rostagnus firmat. Adalaicis firmat. Rodulfus firmat. — Warnerius presbiter scripsit et firmat.