Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/343/

473. De Licairach.

1087-1107.

In nomine Domini. Ego Raimundus quem vocant Ferrachan et uxor mea Garsendis et filius noster Petrus atque consobrini mei Guillelmus, Ademarus, Bernardus, Petrus, nos omnes simul in unum, derelinquimus Deo et sanctæ Fidi atque illius domno abbati Bego, ad monachis illis presentibus et futuris ipsam æcclesiam de Lichairaco et ipsam æcclesiam de Casals, hoc est ipsum preveiril → Gloss. decimis → Gloss. primicias → Gloss. cymiteria → Gloss. guarpimus → Gloss. preveiril cum medietate de decimis et ipsas totas primicias atque ipsa cymiteria et ipsas oblationes et terras atque vineas quæ de ipsius preveirils sunt. In alia vero medietatem de decimis guarpimus atque derelinquimus tres partes Deo et sanctæ Fidi; quartam vero partem de ista medietate retinemus. Similiter quoque in ipsa villa de Lichairaco et in suos terminos et in ipsa villa de Chasals atque in suos terminos de ipso honore, quem ibi Petrus Aimonis filiusque ejus Poncius, sanctæ Fidis monachus, habuerunt et tenuerunt de alodio ac de fevo, retinemus nos prescripti guarpitores ipsam quartam partem, ego etiam partem Petrus Raimundi et ego Ademarus atque Guillelmus et Bernardus retinemus duas partes in ipsa quarta parte de servicio presbyterali, ego vero Ferrachan relinquo sanctæ Fidi ipsam meam partem de /344/ servicio presbyteri. Similiter nos jam dicti guarpitores retinemus quartam partem de ipsis justiciis et placitis ↓ nota justiciis et placitis quæ ibi advenient et exibunt, exceptis ipsis meis hominibus; set et ipsi mei homines quicquam mali sanctæ Fidi et suis hominibus fecerint unde justicia exeat, habeat sancta Fides et sui monachi partem de ipsa sicut et de ceteris hominibus honoris jam dicti. Sicut superius scriptum est, sic laudamus atque firmamus Deo et beate Fidi suisque monachis, sine ulla deceptione et sine fraude, sicque ista karta firma et stabilis permaneat omni tempore.

Que facta est xi kalendas julii, vii feria, regnante Philippo. — S. Ferrachan et uxoris meæ atque filii nostri Petri et meorum consobrinorum præscriptorum qui sic istam cartam firmavimus. S. Willelmi Poncii Carcasone vicarii. S. Udalgerii de Cavanaco. S. Raimundi Arnaldi de Cavanaco. — Osmundus scripsit hoc die annoque premisso, jussu Ferrachan presente, in ecclesia sancti Michaelis Carcasone.

Torna su ↑

[Nota redazionale a pag. 344]

justiciis et placitis: si tratta evidentemente dei proventi derivanti dall’amministrazione della bassa giustizia. Torna al testo ↑