Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/344/

474. [De Ecclesia Sancti Cypriani.]

1065-1087, janvier.

In nomine domini nostri Jhesu Christi. Ego Bernardus Iratus et uxor mea Gibilina et omnes filii nostri, recognoscentes drictum quem habebat sanctus Salvator et sancta Fides de Conchis in æcclesia sancti Cipriani, dimittimus et donamus quicquid habemus vel aliquis homo vel femina habet de nobis in ipsa æcclesia sancti → Corrections Cypriani et sancti Johannis et sancti Amancii vel in æcclesiastico honore. Hoc totum donamus sancto Salvatori et sancte Fidi et abbati Stephano et monachis de Conchis tam presentibus quam futuris. Si vero, inmutata voluntate, nos aut aliqui parentum nostrorum hoc donum usurpare aut calumpniare presumpserimus, nulla sit licencia, set insuper quod lex jubet faciamus et honorem monachis sancte Fidis, sicut supra scriptum est, quiete tenere faciamus.

Scripta carta ista in mense januario, feria iii, regnante Philippo rege Francorum. — S. Bernardi. Sg. Deusdet. Signum Huguonis. S. Hectoris. S. Deusdet.